{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mercurio sub sole viso 26","citation":"Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/26.md","author":{"name":"Wilhelm Schickard","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard"},"work":{"title":"De Mercurio sub sole viso","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Ego assertionis meae fundamentum inde desumo, quòd Circulus & Ellipsis communem habent Metam Tangentium F. si scilicet ambo contactus G. & M. sint in eâdem Orthogonali ad axem. Demonstrat enim Apollonius prop. 34. primi Conicorum, id esse non Ellipsi tantùm, sed & Hyperbolae cum Circulo commune, ut quae sit proportio segmenti majoris de diametro A. D. verb. grat. 3. ad reliquum minus D. E. 1. eandem esse totius A. F. usque ad concursum tangentis cum axe continuato, hîc 6. ad ejus excessum E. F. 2. Ergò ubi Tangens Circuli C. F. axem secat, ibi etiam Tangentem Ellipseos T. M. eundem secare oportet, scilicet in communi Metâ F. Iam verò certum est ex prop. 19. Tertij Euclidis, quòd à contactu Circulari C. reflectatur Orthogonalis ad ipsum centrum B. proinde alius contactus interior, ejusdem lineae DG. verb. grat. Ellipticus ex puncto M. non potest Orthogonalem suam ad id centrum B. reflectere, sed necessariò ad locum superiorem, velut ad C. Nam rectangula FDM. & MDC. sunt aequiangula, consequenter proportionalia, per 8. sexti Elementorum. adeoque D. M. est media proportionalis inter CD. & DF. similiter etiam D. G. inter BD. & DF. ut igitur FD. ad DC. sie idem DG. ad DB. rursus ut FD, ad DM. sic DM. ad DC. atqui DM. erat minor quàm DC. quippe pars totius; ergò etiam DC. minor est quàm DB. concludo MC. Orthogonalem visae Tangentis, non cadere in centrum B. ut voluit Keplerus; neque TMB. Rectum esse, sed illo minorem, h. e Acutum: consequenter, si TM. apparet Ex. grat. in fine G, non posse BM. respondere fini V (sicut C. M. ) sed casuram in priores graIta fundamento tali sub ruto, colgradus ὐ ὅπερ ἐδει δεῖξαι. labitur tota Tabula Aequationum T in Rudolphinis, fol. 74. 75. & 76. Causa etiam insinuatur obiter, cur Tu Gassende, conjunctionem observâris aliquanto citiùs, quàm ex praedictis Tabulis fuit computata: nempe stella erat inter oculum spectatoris W. & Solem C. in puncto M, loco ulteriori & Apsidibus ex meâ sententiâ propiori, quando Keplerus opinabatur eam adhuc haerere in H. unde aliquot horis demum pervenisset ad M. Et quamvis pars erroris possit fortassis Medio motui, non rectè fixo imputari, manet tamen ex demonstratis, potissima pars culpae apudAequationes, non satis probè constitutas, quae planetam retardabant.","prev":{"citation":"De Mercurio sub sole viso 25","label":"DE MERCURIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/25"},"next":{"citation":"De Mercurio sub sole viso 27","label":"DE MERCURIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/27"},"credit":{"text":"Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso","quality":"ocr"}}