{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 100","citation":"William Gilbert, De magnete 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/100.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"At si eadem lamella extra orbem virtutis magneticae posita fuerit ad eius centrum cuspis non conuertetur, sed crux E eiusdem versorij. Globus verò ferreus interpositus (si non nimis magnus fuerit) attrahit ferri cuspidem alterâ parte lapidis. Nam eadem est verticitas illius lateris, atque poli lapidis adiuncti. Atque haec conuersio tam cuspidis (id est termini tacti ab illo polo) quàm crucis in maiore distantiâ, fit globo ferreo interposito, quę vacuo spatio omninò non fieret; quia magnetica virtus per magnetica corpora procedit & continuatur. A terrella, B globus ferreus, F versorium inter duo corpora, cuius cuspis excita fuit polo C. In alterâ figurâ A terrella, C polus, Bglobus ferreus, vbi versorium tendit per globum ferreum versus C polum terrellae. Sic versorium positum inter terrellam & globum ferreum firmiùs vibratur in polum terrellae: quia magnes immittit verticitatem subitaneam in globum aduersum. Eadem est efficientia telluris ab eâdem causâ producta. Nam si in crassiore aureâ pyxide (quod quidem metallum densitate suâ caetera antecedit) aut vitreâ, aut lapideâ, versatile includatur: tamen versatile illud magneticum, vires suas telluris virtutibus coniunctissimas habet, & vnitas; libereque ferrum & expeditè (non impediente carcere) ad sua puncta desiderata, septentrionis & Austri, contorquetur. Quod facit etiam vel ferreis inclusum cauernis satis spatiosis. Quaecunque apud nos gene rantur corpora, aut ex genitis arte conflantur, ex globi terrestris materiâ constant; nec corpora illa primas naturae potestates à primariâ formâ deriuatas impediunt; nec illis nisi aduersis formis resistere possunt. Formae verò nullae mixtorum inimicae sunt terrenae insitae primarię, quanquàm inter se nonnullę plerumque non conueniant. In ijs verò omnibus quę materialem habent inclinationis causam (vt succinum, Hj.","prev":{"citation":"De magnete 99","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/99"},"next":{"citation":"De magnete 101","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/101"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}