{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 126","citation":"William Gilbert, De magnete 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/126.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Sunt etiam qui nugantur ligna non posse auelli, nisi abscindantur; & narrant aliqui talem reperiri lapidem qui nauigijs pertinaciter adnascitur, quemadmodùm testacea quaedam in longis nauigationibus. Sed lapis quia adhaeret non trahit; & si traheret, sanè electricè aduocaret ramenta. Talem vidit Encelius apud nautam quendam debilis virtutis, qui vix sarmenta quàm minima attrahebat, coloris non verè prasij. Sic adamas, carbunculus, crystallus, & alij alliciunt. Omitto fabulosos alios: Pantarbem quem alios lapides ad se trahere Philostratus scribit: Amphitanem etiam aurum ducentem. Plinius in vitri origine vult magnetem esse vitri allectorem, vt ferri. Nam in vitri conficiendi ratione cum naturam indicasset, ista adiungit de magnete. Mox (vt est astuta & ingeniosa solertia) non fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi & magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri (vt ferrum) trahere creditur. Georgius Agricola scribit es quòd ad materiam vitri (arenas & nitrum) magnetis etiam pars adijcitur. Quod vis illa nostris temporibus, aequè ac priscis, ita in se liquorem vitri trahere creditur, vt ad se ferrum attrahit, tractum purgat, & ex viridi vel luteo candidum facit: sed magnetem postea ignis co consumit. Verum quidem est quòd magnes aliquis (vt vitriariorum magnesia nullis magneticis virtutibus imbuta) aliquandò immittitur & immiscetur materiae vitriariae; non tamen quòd vitrum attrahat. Magnes verò ignitus nec ferrum vllo modo apprehendit, nec ferrum candens à magnete vllo allicitur; & magnes etiam ab ignibus validioribus comburitur, & attractrices potentias amittit. Neque magnetis solius hoc officium est in vitriarijs fornacibus; verumetiam pyritarum quorundam, & ferrearum venarum facilè combustibilium, quibus solis vtuntur nostri vitriarij qui clara & nitida conficiunt vitra. Miscentur cum arenis, cineribus, & nitro (quemadmodùm solent additamenta cum venis metallicis dùm excoquuntur) vt cum materia in vitrum fluit, viridis ille & luteus color vitri, ardore penetrabili expurgaretur.","prev":{"citation":"De magnete 125","label":"CAP. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/125"},"next":{"citation":"De magnete 127","label":"CAP. XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/127"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}