{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 132","citation":"William Gilbert, De magnete 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/132.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Ità ferri magnetici cuspis ex hac parte aequatoris Boream respicit; ex altera parte, crux semper in austrum dirigitur; non autem conuertitur in austrum cuspis aut lilium vltra aequatorem, vt quidam putauit. Aliqui verò inexperti qui in longinquis vltra aequatorem, viderunt aliquando versorium hebetius & minùs promptum fieri, existimabant distantiam à polo arctico, aut à magneticis rupibus huius rei causam esse. Sed plurimùm decipiuntur; nam aequè potens est, & tam citò se componit ad meridianum, siue variationis punctum, in meridionalibus quàm in borealibus mundi regionibus. Aliquandò tamen tardior apparet motus, cùm videlicet acus deferens longiore tempore, & diuturnâ nauigatione obtusior euadit; aut ferramenta tacta aliquid de vigore acquisito, senio aut rubigine amiserunt. Hoc licet etiam experiri posito exigui solaris horologij versatili ferro super acum breuiculam, à superficie lapidis perpendiculariter erectam; nam ferrum ta ctum magnete polos respicit lapidis, & relinquit mundi polos: Nam generalis & remotior causa à particulari tam praesenti & validâ vincitur. Magnetica inclinationem ex se habent in telluris positionem, & à terrellâ conformantur. Duo lapides ęquales paribus viribus terrellae se componunt, iuxta leges magneticas. Ferrum à magnete vigo. rem concipit, & magneticis motionibus conformatur. Quarè directio vera est motus magnetici corporis ad telluris verticitatem, in naturalem situm & vnitatem vtriusque formis consentientibus viresque conferentibus. Enimuerò multis experimentis & vijs tandem inuenimus, esse disponentem naturam propter varium situm commouentem per vnam formam vtrisque communem; & in omnibus magneticis apprehensionem esse & auersionem. Nam & lapis & magneticum ferrum componunt se inclinando & declinando, ad communem naturae & telluris situm. Et vis telluris virtute totius versus polos alliciendo & auersando disponit quae soluta sunt & laxa magnetica omnia.","prev":{"citation":"De magnete 131","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/131"},"next":{"citation":"De magnete 133","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/133"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}