{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 139","citation":"William Gilbert, De magnete 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/139.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Cum verò separatur ferrum ab eius contactu, tunc multò euadit imbecillius, praesertim in fine non tacto: Et sicut bacillum longum cuius finis alter in ignem ponitur & ignitus est, in illo fine calet vehementer; in sequentibus & in medio minùs, in altero fine manu teneri potest, & tepidus finis ille tantùm est; ita magneticus vigor à termino excito ad alterum terminum diminuitur; sed instanter inest non temporis interuallo immittitur, non successiuè, quemadmodùm calor in ferrum, nam vt primùm ferrum tactum est, per totum excitum est. Experimenti gratiâ; sit 4 vel 5 digitorum bacillum ferri intactum; vt primùm finem alterum tantùm attinges magnete, finis aduersus illicò vel in ictu oculi, concepto vigore fugat vel attrahit versorium, si illi apponatur quàm citissimè. CAP. IIII. Cur ferrum tactum acquirit contrariam verticitatem, & cur ferrum à septentrionali lapidis latere vero tactum, mouetur in septentriones telluris, à vero meridionali in meridiem; non septentrionali puncto lapidis affrictum ad austrum vertitur, & australi ad boream, vt falso omnes qui de magnete scripserunt existimabant. Emonstratum est antea quòd septentrionalis pars lapidis non allicit alterius lapidis septentrionalem partem, sed meridionalem, & in fugam agit à parte boreali appositam alterius lapidis terminum borealem. Generalis ille magnes globus terrestris ferrum tactum eodem modo disponit, & simul magneticum ferrum suis insitis viribus hoc ipsum agit, & motum incitat & componit. Nam siue inter magnetem & magnetem, aut magnetem & ferrum, aut ferrum & ferrum, aut tellurem & magnetem, aut tellurem & ferrum à tellure conformatum, aut lapidis vigore corroboratum, comparatio & experimentum fuerit, mutuò conuenire & conspirare vtriusque eodem modo vires & inclinationes necesse est.","prev":{"citation":"De magnete 138","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/138"},"next":{"citation":"De magnete 140","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/140"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}