{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 142","citation":"William Gilbert, De magnete 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/142.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Aduersi autem sunt termini, quia ab aduersis terrellae partibus & polis procedunt ferramenta: Et C ad Apolum septentrionalem est meridionalis, & F ad B meridionalem polum est borealis. Similiter etiam ferruminantur, si bacillum C (non nimis longum) moueretur vlteriùs versus A, & F versus B, & simul coniungerentur super terrellam vt lapidis antea diuisi A & B. Iam verò si tacta cuspis A sit meridionalis, atque hâc tangas & frices cuspidem alterius ferri versatilis non tactam B, erit B septentrionalis, & in meridiem dirigetur. Si verò cuspide B septentrionali tangas aliud adhuc nouum versatile ferrum in cuspide sua, haec rursus meridionalis erit, & conuertetur in septentrionem: vires sibi necessarias ferrum à magnete si bonus fuerit magnes non solùm concipit, sed etiam conceptas infundit in aliud ferrum, & secundum in tertium (saluis semper legibus magneticis.) In omnibus istis ostensionibus nostris semper reminisci oportet polos tam lapidis, quàm ferri, siue tacti, siue intacti, re & naturâ contrarios semper esse polo in quem diriguntur, & à nobis sic appellari vt anteà docuimus. Nam in omnibus semper septentrionale est quod in meridiem tendit aut telluris aut lapidis, & meridionale quod in septentriones vertitur lapidis. Septentrionalia alliciuntur à meridionalibus telluris, ita in cymbâ in meridiem tendunt. Ferrum tactum à septentrionalibus magnetis altero fine fit meridionale, & tendit semper (si propè fuerit intrà orbem magnetis) in septentrionalem lapidis, & in septentrionalem partem telluris si liber fuerit & solitarius longiùs à lapide. Polus septentrionalis magnetis A, conuertitur in meridiem telluris G, versorium in cuspide tactum ab A parte sequitur A, quia factus meridionalis. At versorium C positum longiùs à magnete, cuspidem conuertit in septentriones telluris F, quia facta est cuspis meridionalis ex contactu borealis partis lapidis.","prev":{"citation":"De magnete 141","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/141"},"next":{"citation":"De magnete 143","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/143"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}