{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 156","citation":"William Gilbert, De magnete 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/156.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Nam quanquam non tangat ferrum telluris polum, nec telluris partem aliquam magneticam; verticitas tamen acquiritur & immutatur; non quòd polos telluris & punctum ipsum quod distat 39 gradibus à ciuitate nostrâ (Londino) in tot milliariorum distantiâ verticitatem immutet; sed quòd terra tota magnetica profundior quę eminet, & cui ferrum imminet, & quae posita est inter nos & polum, & vigor in orbe magneticę virtutis existens verticitatem (conspirante totius naturâ) producit. Regnat enim vbique intrà orbem virtutis suae, telluris magnetica effluentia, & immutat corpora: Quae verò sunt illi naturâ magis similia & coniuncta maximè, regit & componit; vt magnetem & ferrum. Quarè in plurimis negotijs & actionibus non est planè superstitiosum, & vanum, positiones & habitudines terrarum, horizontis puncta, & astrorum loca obseruare. Nam vt cùm ex vtero materno natus in lucem editur, & respirationem & animales quasdam actiones adipiscitur, tunc planetae & corpora caelestia pro habitudine sua in mundo, & pro eâ quam habent ad horizontem & terram configuratione, proprias & singulares nato immittunt qualitates: sic ferrum istud dum fingitur & extenditur, à communi causa (tellure scilicet) afficitur; dum etiam ab ignitione ad pristinam temperiem reuertitur, verticitate singulari pro positionis ratione imbuitur. Longiora ferramenta verticitatem aliquando habent eandem in vtroque fine; quarè magis incertos & incompositos habent motus propter longitudinem & artificia praedicta; non aliter quàm cùm filum ferreum quatuor pedes longum fricatur vtroque fine super eundem magnetis polum. CAP. XIII. Cur nullum aliud corpus praeter magneticum verticitate imbuatur ex attritione magnetis; & cur nullum corpus virtutem illam immittere & incitare valeat nisi magneticum fuerit. Ignum innatans aquae in polos mundi suis viribus nunquam nisi casu conuertitur: Ita neque auri fila nec argenti nec aeris, neque plumbi albi, aut nigri, aut vitri, per cortices traiecta & fluitantia directionem vllam certam habent: ob eamque causam neque mag. nete confricata polos ostendunt, aut variationis puncta.","prev":{"citation":"De magnete 155","label":"155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/155"},"next":{"citation":"De magnete 157","label":"157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/157"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}