{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 166","citation":"William Gilbert, De magnete 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/166.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Quarè versorij aut compassi terminum obseruare oportet tendentem in Boream in Borealibus, alterum verò austrum respicientem in australibus telluris partibus; quod na uigantes plerumque sciolique non intelligunt; tantùm enim boreale lilium compassi (quod Boream respicit) vtrinque obseruant. Dictum à nobis antea est omnem motum magnetis & ferri, conuersionemque omnem, inclinationem, & constantiam, ab ipsis magneticis corporibus, & à communi matre, & tellure procedere, quae harum virtutum omnium & proprietatum fons est, propagatrix, & origo. Perindè terra est variationis huius & inclinationis in diuersum Horizontis punctum causa; sed quomodò & quibus potestatibus ampliùs inquirendum. Atque hic priùs reijcienda est vulgaris illa recentiorum opinio de montibus magneticis, aut rupe aliquâ magneticâ, aut polo phantastico à polo mundi distante, quibus motus pyxidis aut versorij componeretur. Quam opinionem Fracastorius ab alijs ante inuentam, ipse coluit & auxit; omninò tamen cum experimentis non consentit. Nam ad proportionem & aequalitatem geometricam in varijs locis per mare per terras variationis punctum mutaretur in Eurum, aut occidentem, semperque polum magneticum, versorium obseruaret: sed experientia docet nullum certum esse polum, aut terminum in tellure pro variatione fixum. Immutantur enim arcus variationis variè & erraticè, vt in varijs meridianis, ita etiam in eodem meridiano, & cùm iam magis magisque deuiaret magneticum secundùm illam recentiorum opinionem versus Eurum, subitò in paruâ loci mutatione, à septentrione in fauonium diuertit, vt in Borealibus propè Nouam Zemlam. Praetereà in regionibus australibus, & mari, longo interuallo ab aequatore versus polum antarcticum, frequentes sunt & amplae variationes, non solùm in septentrionalibus, à montibus magneticis. Aliorum verò cogitationes vaniores sunt & magis nugaces; vt Cortesij de virtute commouente extrà coelos omnes: Marsilij Ficini de stellâ in vrsa: Petri Peregrini de polo mundi: Cardani ab ortu stellae in caudâ vrsae: Bessardi Galli à polo zodiaci: Liuij Sanuti à meridiano quodam magnetico: Francisci Maurolyci ab insulâ magneticâ: Scaligeri à caelo & montibus: Roberti Normanni Angli à loco respectiuo. Relictis igitur hisce opinionibus, à communi experientiâ dissentientibus, aut minimè demonstratis; veram variationis causam persequamur. Magnus magnes siue terrestris globus, ferrum (vt dixi) in septentriones & austrum dirigit; ferrumque excitum versus illos terminos expeditè se componit.","prev":{"citation":"De magnete 165","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/165"},"next":{"citation":"De magnete 167","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/167"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}