{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 17","citation":"William Gilbert, De magnete 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/17.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Sed ne nuda, & nimis breuis historia magnetica extaret, huic singulari & solitariae efficientiae cognitae, addita sunt figmenta quaedam, & mendacia, quae primis temporibus, non minùs quàm nunc dierum, nominibus deuoranda, à praecocibus sciolis & exscriptoribus projjciebantur. Veluti non attrahere ferrum, si allio magnes illitus fuerit, aut si adamas propè fuerit. Huiusmodi apud Plinium, apud Ptolemaeum in quadripartito commemorata; propagatique sunt constanter, & praeualuere errores, (non aliter atque mala & noxia magis luxuriantur gramina) ad nostra vsque tempora, plurimorum scriptis, qui vt sua volumina ad iustam magnitudinem excrescerent, de plurimis plurima scribunt & exscribunt, de quibus nihil ferè certi experientia magistra cognoscebant. Quales etiam vel ipse de literis optimè meritus Georgius Agricola, de magnete fabulas, aliorum scriptis fidem habens, suis de natura fossilium libris tanquam veram historiam intexuit. Galenus medicamentosam eius vim, in nono de simplicium medicamentorum facultatibus, & naturalem eius potentiam ferri attractricem libro primo de naturalibus facultatibus vidit; sed causam non ag nouit: vt ante illum Dioscorides, nec vlteriùs quaerebat. Sed Matthiolus eius interpres, allij & adamantis renouat fabulam, nec non Mahometis sacellum magnetibus cameratum infert, quo ostento (ferrea arca in aere pendente) tanquam diuino quodam miraculo, vulgo imponi scribit. Sed à peregrinantibus falsum hoc esse cognoscitur. Refert tamen Plinius, quod Chinocrates architectus de magnete lapide, Alexandriae Arsinoes templum concamerare inchoauerat, vt in co simulachrum eius è ferro, in aëre pendere videretur: Intercessit mors & ipsius, & Ptolemaei, qui id sorori suae iusserat fieri. Pauca de attractiuis ferri causis ab antiquis scripta; à Lucretio, & alijs leuiora quaedam, alij leuiter, & ieiunè de ferri attractione commemorant tantùm: quos omnes vituperat Cardanus, quòd in re tam praeclara, & tam spatioso philosophandi campo, tam negligentes essent, & socordes; nec ampliorem eius darent cognitionem, nec magis excultam philosophiam: qui tamen nec ipse, praeter recepta quaedam, & exscripta ex alijs, & malê inuenta, quicquam de eo, viro philosopho dignum tam magnis suis voluminibus posteritati commendauit. Recentiorum nonnulli in medicina eius efficientiam tantùm ostendunt, vt Antonius Musa Braseuolus, Baptista Montanus, Amatus Lusitanus, vt ante illos Oribasius 13 de facultate metallicorum, Aetius Amidemus, Auicenna, Serapio Mauritanus, Hali abbas, Santes de Ardonijs, Petrus Apponensis, Marcellus, Arnaldus. Commemorant tantum quaedam paucissimis verbis de magnete Marbodeus Gallus, Albertus, Matheus Syluaticus, Hermolaus Barbarus, Camillus Leonhardus, Cornelius Agrippa, Fallopius, lohannes Langius, Cardinalis Cusanus, Hannibal Rosetius Calaber; à quibus omnibus negligentissimè, dum aliorum figmenta aliquot & deliria tantum recitant, tractatur.","prev":{"citation":"De magnete 16","label":"VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/16"},"next":{"citation":"De magnete 18","label":"VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/18"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}