{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 196","citation":"William Gilbert, De magnete 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/196.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"CAP. XXI. Quomodò deuiatio versorij propter locorum distantias intenditur & remittitur. ροσDON medijs terrarum magnarum & continentium, nulla est variatio; ità plerunque in medijs marium maximorum. In margine terrarum illarum & ma rium, variatio est ampla saepè; non tamen tanta atque longiùs aliquantulum in pelago: Veluti iuxta Ro caput S. Augustini variat; sed 50 milliaribus à terrâ versus Eurum, plus variat; & 80 milliaribus, adhuc magis; ampliùs autem adhuc in 100 milliarium interuallo. At à distantia 100 mill. tardiores sunt diminutiones deuiationis, dum versus continentem nauigant, quàm in distantia 80 mill. & in 80 mill. distantia, quàm in 50: Celeriùs enim paulò mutantur & diminuuntur deuiationes in maiore accessione & appropinquatione, quàm in longinquâ distantiâ. Veluti versus terram nouam nauigantes immutatio vanationis velocior est (id est minore arcu itineris in parallelo, decrescit gradus) cùm non longè fuerint à terrâ, quàm cùm centum milliaribus distant: Cùm verò in littore fuerint versus interiora regionum itinerantes, tardiores sunt immutationes in primis partibus, quàm cùm magis accedunt ad interiora. Proportio arcuum in circulo parallelo, cùm mouetur versorium versus continentes in polum extensos, correspondens gradibus variationis. Sit A polus, B praeualentium terrarum eminentiae; in C nulla est variatio propter B, quia longiùs abest; in D maxima, quia versorium allicitur, siue à totâ tellure conuertitur ad eminentem terram B; nec adhuc verticitate terrarum impeditur, aut refraenatur, aut versus polum reducitur; sed tendens suâ naturâ in polum, ab eodem tamen deflectitur, propter praeualentium & eminentium terrarum situm siue positionem & distantiam conuenientem.","prev":{"citation":"De magnete 195","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/195"},"next":{"citation":"De magnete 197","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/197"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}