{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 229","citation":"William Gilbert, De magnete 229","ref":"229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/229.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Ita Ptolemaei & aliorum ad motionum tempora, & periodos inueniendas, suppositi & imaginatione concepti orbes, non necessariò admittendi sunt in philosophorum physicas auscultationes. Vetus est igitur opinio, & ab antiquis vsque deducta temporibus, nunc verò magnis cogitationibus aucta, terram diurnâ reuolutione 24 horarum spatio totam circumferri. Iam verò cùm Solem & Lunam, & planetas alios, & omnium stellarum ornatum, vnius diei naturalis spatio accedere & recedere videamus, aut terra ipsa motu diurno, ab occasu in ortum; aut coelum totum, & reliqua vniuersa alia rerum natura, ab ortu in occasum necessariò concitantur. Atque primùm quidem coelum supremum, & stellarum fixarum visibiles illos omnes splendores, incitari rapidissimo illo, & insanissimo cursu, verisimile non est. Praetereà quis ille vnquam artifex stellas quas nos fixas appellamus, in vna eademque sphaera deprehendit, aut sphaeras vllas reales, & quasi adamantinas esse ratione confirmauit: nullus hoc ipsum demonstrauit vnquam; nec dubium est quin quemadmodùm planetae dissimilibus interuallis à terra distant; ita ingentia illa & frequentissima lumina, altitudinibus à terra varijs, & remotissimis disiunguntur; non sphaericae alicui compagini, aut firmamento (vt fingunt) & concamerato corpori inhaerent: ita nonnullorum interualla, opinione quadam potiùs quàm reuera, propter inscrutabilem distantiam concepta sunt, alia multò magis illa superant, & sunt longè remotissima, quae cùm in caelo varijs distantijs collocata sint, aut in tenuissimo aethere, aut quinta illa subtilissima substantia, aut vacuo; quomodo permanebunt in tanta vasti orbis, corporis incertissimi, vertigine. Obseruatae sunt ab Astronomis stellae 1022; praeter has innumerabiles, aliae sensibus nostris apparent exiguae quidem, in alijs caligat sensus, vixque, nec nisi ab egregia oculorum acie percipiuntur, nec quisquam est qui optimis praeditus oculis, silente Lunâ, & rarissimo aëre, non sentit plurimas propter magnam distantiam exiguis luminibus incertas, & vacillantes: Quare & multas esse, & nulla oculorum acie comprehendi vnquam, credibile est. Quantum est igitur ad longissimè remotas illas fixas incomprehensum spatium, quanta phantasticae illius sphaerae, ampla & immensa profunditas? quàm longè à terra disiunctissimae stellae separantur, elonganturque supra omnem visum, artem omnem, & cogitationem? Motus iste igitur quàm erit monstrosus? Manifestum ergò est quòd sydera omnia tanquam in destinatis reposita locis, in ipsis conglobantur, quae centris proprijs nituntur, & circa ipsa confluunt partes eorum omnes. Quòd si motum habent, erit ille potiùs circa proprium cuiusque centrum, vt terrae motus; aut centri progressione in orbem, vt Lunae: non erit in tam numerosa soluta grege circularis motus. Quarum stellarum aliae propè aequatorem positae, rapidissimè circumferri, aliae propinquiores polo aliquantulùm mitius agitari viderentur, aliae quasi immotae, exiguam haberent rotationem.","prev":{"citation":"De magnete 228","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/228"},"next":{"citation":"De magnete 230","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/230"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}