{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 230","citation":"William Gilbert, De magnete 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/230.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"At nullae differentiae ex lumine, mole, aut coloribus nobis apparent: tam enim sunt illustres versus polos, limpidae, rutilae, & fuscae, atque propè aequatorem & zodiacum: quae in illis sedibus manent, & positae sunt, non pendent, aut figuntur, aut alligantur camerato alicui. Insanior adhuc multò primi illius mobilis fictitij, magis alti, profundi, & immensi circumuolutio: Atque hoc quidem mobile incomprehensibile, oportebat materiale esse, & valdè profundum, omnem inferiorem naturam quantitate longè superans: Non enim aliter tot tantaque stellarum corpora, vniuersamque rerum naturam, ad terram vsque, ab ortu in occasum ducere poterat: vimque oportet admittere vniuersalem, & tyrannidem in astris regendis perpetuam, & valdè molestam. Mobile istud, corpus nullum visibile defert, nullo modo agnoscitur, fictum est, ab illis creditum, à pusillanimis admissum, qui molem apud nos terrestrem magis admirantur, quàm tanta, tam incomprehensa longeque disiuncta corpora. At infinitatis atque infiniti corporis motus esse non potest, neque idcirco vastissimi illius primi mobilis diurnus. Luna terrae propinqua circumfertur diebus 27; Mercurius & Venus motus suos habent satis tardos; Mars annis duobus, Iupiter duodecim, Saturnus triginta periodum conficit. Atque ij etiam qui fixis motum imponunt, illum perfici volunt annis secundùm Ptolemaeum 36000, iuxta Copernici obseruationes annis 25816; sic tardior semper fit motus & itineris consummatio in maioribus circulis: Et primi istius mobilis, tanti, tam supra omnes immensi, & profundi, motus erit diurnus? Superstitio quidem, & in philosophia fabula, nunc ab idiotis tantùm credenda, à viris quidem doctis, plusquàm deridenda: Quanquàm superioribus saeculis, ad supputationum & motuum rationes, à mathematicis motus ille adinissus fuerit, vrgente philosophantium importunâ turbâ. Motiones corporum (nempè planetarum) videntur omnes in ortum & secundùm successionem signorum fieri: Existimant etiam plebei mathematici, & philosophi, stellas fixas eodem modo tardissimo motu procedere: quibus propter veri ignorantiam coguntur adiungere nonam sphaeram. At nunc primum hoc, & inopinabile primum mobile, fictum, nullo iudicio comprehensum, nullo visibili sydere insignitum; sed imaginatione tantum, & suppositione mathematicâ conceptum, maleque à philosophis admissum & creditum, in caelum & suprà omnia sydera elatum, oportet aduersâ incitatione ab ortu in occasum, contra reliqui totius mundi inclinationem torqueri.","prev":{"citation":"De magnete 229","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/229"},"next":{"citation":"De magnete 231","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/231"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}