{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 231","citation":"William Gilbert, De magnete 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/231.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Quicquid in rerum natura naturaliter mouetur, id & suis viribus, & aliorum corporum consentiente foedere incitatur: Talis est motus partium ad sua tota, globorum & astrorum inter se omnium in mundo consistentium, talis est incitatio circularis corporum planetarum, cùm alij aliorum cursus obseruant, & incitant. Primi verò mobilis, aduersi & velocissimi cursus, quae illa sunt incitantia, aut promouentia corpora? quae natura conspirans? aut quis ille vltra primum mobile furor? cùm in corporibus ipsis vis agens existat, non in spatijs, aut interuallis. Qui verò existimauerit otiosa illa corpora & feriata esse, virtutem autem omnem mundanam orbibus ipsis & sphaeris inhaerere, non minùs hic insanit, atque ille qui in domo aliena, parietes & pauimenta, & tectum familiam regere potiùs quàm patremfamilias prudentem & prouidum existimat. Non igitur à firmamento vehuntur mouenturue, aut positionem habent; multò minùs à primo mobili circumferuntur confusae illae stellarum turbae, neque aduersâ & rapidissimâ incitatione conuelluntur & perturbantur. Ptolemaeus Alexandrinus nimis mihi timidus & pusillanimis esse videtur, qui dissolutionem mundi huius inferioris inhorrescit, si circulariter terra moueretur. Cur non vniuersi ruinam, dissolutionem, perturbationem, incendium, caelestesque & supercaelestes calamitates immensas non veretur, à motu supra omnes cogitationes, somnia, fabulas, & licentias poeticas insuperabili, ineffabili, & incomprehensibili. Quare nos diurno terrae rotatu (motu scilicet magis conuenienti) vehimur, & sicut cymba supra aquas mouetur, ita nos cum tellure conuertimur, & tamen stare nobis & quiescere videmur. Magnum hoc videtur & incredibile quibusdam philosophis, propter inueteratam opinionem, terrae vastum corpus circulariter contorqueri 24 horarum spatio: Incredibile magis esset Lunam 24 horarum spatio orbem suum permeare, seu cursum integrum absoluere; magis Solem, & Martem; magis adhuc, Iouem & Saturnum; plusquàm miranda in fixis stellis & firmamento velocitas; quid denique in nona sua sphęra admirentur, vt velint cogitent. At primum mobile fingere, & ficto motum attribuere, qui 24 horarum spatio perficiatur, hunc autem in eodem temporis interuallo motum terrae non concedere, ridiculum.","prev":{"citation":"De magnete 230","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/230"},"next":{"citation":"De magnete 232","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/232"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}