{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 239","citation":"William Gilbert, De magnete 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/239.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Ita vnusquisque globorum mouentium, pro salute suâ in orbem fertur, aut in circulo aliquo ampliori, aut volutatione tantùm corporis, aut vtrisque. Volui verò astra omnia fixa, & errones, caelosc; adhuc superiores, nequicquàm nisi telluris commodo, homini philosopho ridiculum est putare. Voluitur igitur tellus non caelum totum; qui motus incrementis & decrementis rerum, & animantium generationi occasionem adfert, & intestinos calores ad foeturam excitat. Vnde materies ad excipiendas formas vegetatur, atque à primariâ volutatione telluris, corpora naturalia incitationem primam, & actum originalem habent. Motus igitur telluris totius, est primarius, astreus, circularis, circa polos suos, quorum verticitas à plano aequatoris vtrinque assurgit, funditurque in aduersos terminos vigor, vt certâ vertigine tellus moueretur ad bonum, sole etiam & astris promouentibus. Peripateticorum verò motus simplex rectus deorsum, est motus ponderis, motus coaceruationis partium disiunctarum, materiae ratione, per rectas lineas ad telluris corpus: quae lineae breuissimâ viâ tendunt versus centrum. Motiones partium telluris magneticarum disiunctarum, praeter coaceruationis motum, sunt coitio, conuersio, & directio partium ad totum, ad formae symphoniam, & concordantiam. CAP. V. Terrae motum negantium rationes, & earum confutatio. On superuacuum erit eorum etiam rationes perpendere, qui negant terram moueri; vt meliùs vulgo philosophantium satisfacere possimus, qui constantiam illam, & stabilitatem terrenam, argumentis inuictissimis confirmari autumant. Aristoteles terram circulariter moueri non admittit, quia vnaquaeque eius pars hoc ipso motu cieretur: Nunc autem cum rectis lineis omnes separatae terrae partes in medium ferantur, violentus esset motus ille circularis, naturaeque alienus, & non perpetuus. Sed demonstratum est antea, terrae veras partes omnes circulariter moueri, omniaque magnetica corpora (aptè disposita) in orbem ferri.","prev":{"citation":"De magnete 238","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/238"},"next":{"citation":"De magnete 240","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/240"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}