{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 240","citation":"William Gilbert, De magnete 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/240.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"Feruntur autem versus centrum telluris, recta linea (si via pateat) congregationis motu, tanquàm ad suum principium: mouentur varijs motibus ad totius conformationem: mouetur terrella circulariter „ insitis viribus. Praetereà (inquit) omnia quae in orbem feruntur, post „ relinqui à primo motu, & pluribus motibus ferri, praeter primum vi„ deantur. Terram etiam necesse esset, siue circa medium, siue in me„ diâ mundi sede, locata fuerit, duobus motibus ferri: Quod si fieret „ necesse esse, tum progressus, tum regressus existere stellarum iner„rantium: Hoc autem non videtur fieri, sed semper eaedem ijsdem in „ locis ipsius oriuntur, & occidunt. Neque illud vllo modo sequitur, duplicem attribui terrae motum. Quòd si vnus tantùm fuerit telluris diurnus motus circa polos suos, quis non videt astra debere eodem semper modo, in ijsdem punctis horizontis oriri & occidere, etiam licèt alius fuerit motus de quo non contendimus: cùm in minore orbe mutationes, in stellis fixis nullam propter magnam distantiam aspectus variationem faciant, nisi axis terrae positionem variauerit suam: de qua in causa praecessionis aequinoctiorum ambigimus. In hac ratione multi sunt defectus: Nam si tellus volueretur, id non à prima sphaera, sed ab insitis viribus fieri oportere, declarauimus: Quòd si à prima sphaera duceretur, nullae essent dierum noctiumque vicissitudines: continuaret enim cursum suum cum primo mobili. Duplici verò motu cieri tunc terram cum circa centrum suum voluitur, quia reliqua astra duplici mouentur motu; non sequitur. Prętereà non bene animaduertit rationem, neque interpretes eandem intelligunt. Τότου δὲ συμβαίνοντος, ἀναγκαῖον γίγνεσθαι παρόδος, καὶ τροπὰς τῶν ἐνδεδεμέναν ἄστραν. Arist. 2. de caelo, cap. 14 (id est) Quod si sit, mutationes fieri fixarum stellarum, regressionesque necesse est. Quod alij regressiones, aut regressus, & mutationes stellarum fixarum, alij diuersiones interpretantur: quae nullo modo intelligi ex motu circa axem suum possunt, nisi tellurem voluit motam à primo mobili, super alios etiam polos diuersos ab illis qui primae sphaerae competunt, ferri & torqueri; quod omninò absurdum est. Alij recentiores putant oceanum orientalem ita in regiones occidentales, ab isto motu impingi debere. vt quae terrae partes siccae sunt & ab aquis liberae, singulis diebus orientali oceano immergerentur. Sed oceanus ab illo motu non agitur, cum nihil resistat; & aër etiam omnis circumfertur: Ob eamque causam in veloci terrae cursu, omnia quae in aëre sunt, à nobis retrò non linquuntur, & versus occidentem moueri videntur: quare & nubes in aëre quiescunt, nisi vis ventorum impellat, & quae proijciuntur in aërem cadunt rursus in locum suum.","prev":{"citation":"De magnete 239","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/239"},"next":{"citation":"De magnete 241","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/241"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}