{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 242","citation":"William Gilbert, De magnete 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/242.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Stoici animam telluri tribuunt, quare inquiunt (doctorum cum risu) animal esse terram. Astrea haec est forma magnetica, sit ille vigor, vel anima. Lamententur & plorent docti, quod nec superiores Peripatetici vlli, nec ipsi adhuc vulgò philosophantes, nec loannes Costeus qui deridet ista, sapere naturam hanc tam nobilem & spectatam poterant. Quòd verò inaequalitas superficiaria montium & conuallium, telluris impediret diurnam reuolutionem, vanum est: nec enim rotunditatem telluris deformant, cùm exiguae sint excrescentiae illae ad terram totam collatae; nec terra sola absque suis effluuijs voluitur. Extra effluuia, nulla est renitentia. Telluris motus non minùs sine labore fit, quàm reliquorum astrorum progressus: nec dignitate à quibusdam astris superatur. Dicere quod sit friuolum putare terram magis aspectum quaerere solis, quàm solem terrae, magnae est peruicaciae & insipientiae. De ratione conuersionis saepiùs dictum est. Si quis à circumfuso aequore, aut aëris motu, aut telluris grauitate, cauiam reuolutionis, aut alterius inclinationis telluris quęreret, non minùs ineptè philosopharetur quàm illi qui propter veterum placita obstinatè in opinione persistunt. Ptolemaei rationes nullius sunt momenti; veris namque positis principijs nostris, veritas apparet, & superuacaneum est eas refutare. Quàm infrugiferum ergo sit & vanum, veterum quorundam institutis, & non demonstratis opinionibus insistere, agnoscat Costeus, & videant philosophi. Dubitant nonnulli qui fieri possit, vt globus ferreus, aut plumbeus ex altissima turri demissus in punctum terrae infra se perpendiculariter positum ad amussim incidat, terra circa suum axem motâ. Quomodò etiam sphaerulae Bombardicae maioris colubrini, simili pulueris tormentitij quantitate & vigore, pari etiam per aërem eundem directione, & altitudine eiaculatae, pari interuallo ab vno certo loco, & versus Eurum, & versus Occasum eiacularentur, motâ tellure versus Eurum. Sed decipiuntur qui huiusmodi argumenta proferunt: non animaduertentes naturam globorum primariorum, & combinationem partium cum suis globis, etiamsi solidis partibus non adiungantur. Terra verò diurnâ reuolutione non mouetur separatione solidioris circumferentiae eius à circumfusis corporibus; sed circumfusa effluuia omnia, & in illis grauia quouis modo vi pulsa, simul cum tellure generali cohaerentiâ vniformiter procedunt. Quod etiam fit in omnibus primarijs corporibus, sole, Luna, tellure, partibus ad sua principia & fontes sese conferentibus,","prev":{"citation":"De magnete 241","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/241"},"next":{"citation":"De magnete 243","label":"243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/243"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}