{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 246","citation":"William Gilbert, De magnete 246","ref":"246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/246.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Et circulos telluris maiores 29 cum & paulò plus orbis Lune concentricus bis continet. Conueniunt igitur Luna & tellus inter se proportione motus duplâ; moueturque tellus viginti quatuor horarum spatio, diurno motu; quia Luna motum habet proportionalem telluri, tellus verò motui Lunari subduplâ proportione conuenientem. In minutis aliqua differentia est, quià in minutis astrorum distantiae non sunt exactè satis exploratae, nec de illis adhuc conueniunt mathematici. Circumuoluitur igitur tellus 24 horarum spatio, sicut Luna menstruo cursu, confoederatione vtriusque astri magneticâ, à sole promotis globis secundùm orbium ipsorum proportionem, quam Aristoteles li. 2. cap. 10 de coelo ad„mittit. Accidit (inquit) per rationem singularium fieri motiones, ip „ sis nimirum interuallis, vt aliae sint celeriores, aliae tardiores. Sed istud inter lunam & tellurem magis rationi consentaneum, vt motu consentirent, quòd propiùs adiuncta corpora, naturâ & substantiâ simillima sint, Lunaque manifestiores habeat in tellure effectus quàm reliqua sydera, sole excepto; quòd etiam Luna ex omnibus planetis, sola reuolutiones suas (quamuis etiam diuersas) ad centrum terrae summatim conferat, sitque terrae cognata maximè, & quasi vinculis alligata. Lunae igitur & telluris motuum symmetria & harmonia ve ra haec est; non autem illa toties decantata coelestium motuum harmonia, vt quò sphaera aliqua propinquior fuerit primo mobili, sictoque illi & ementito rapidissimo primo motui; eò minùs ei contranitatur, tardiusque proprio motu ab occidente in orientem feratur: quò verò remotior eò velociùs, & liberiùs motum suum absoluat; ideoque Lunam (quia maximè à primo mobili recessit) celerrimè circumuolui. Concessae sunt vanitates istae, vt primum illud mobile admitteretur, & effectus quosdam habere videretur in retardandis coelorum inferiorum motionibus; quasi motus astrorum ex retardatione esset, non insitus & naturalis; & quasi reliquum caeli (excepto tantùm primo mobili) vis vehemens perpetuò ageret furibundis incitationibus. Multò quidem verisimilius est astra suis viribus, mutuo quodam concentu & harmoniâ, symmetricè circumferri. CAP. De telluris magnetica natura primaria, quà poli eius à polis eclipticae dirimuntur.","prev":{"citation":"De magnete 245","label":"245","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/245"},"next":{"citation":"De magnete 247","label":"247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/247"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}