{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 251","citation":"William Gilbert, De magnete 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/251.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Coguntur igitur alij motum octauae sphęrae tribuere, & nonum etiam coelum superaedificare, imò decimum adhuc, atque vndecimum accumulare: In mathematicis quidem delicta condonanda; licet enim quibusuis hypothesibus, difficilibus motionibus regulam aliquam, & aequalitatis normam imponere. Sed à philosophis tam immensae, & monstrosae caelorum structurae, nequaquam admittendae sunt. Quanquàm hîc videre liceat quàm difficiles sint hij qui vni telluri, corpori admodùm exiguo, motum aliquem non concedunt: Caelos tamen supra omnem captum & cogitationem ingentes, & immensos, agitant, & rotant: Caelos inquam tres (maxima omnium in natura monstra) fingunt, vt motus quidem obscuri saluarentur. Ptolemaeus conferens Timocharis & Hipparchi obseruationes cum suis, quorum alter ante illum 260 annis, alter 460 floruit, hunc motum octauae sphaerae, & totius firmamenti putauit esse; plurimisque phaenomenis probauit eum super polis Zodiaci fieri; & adhuc aequalem existimans eius motum, stellas inerrantes spatio 100 annorum, vnum duntaxat gradum sub primo mobili conncere. Annis post illum 750, Albitegnius inuenit 66 annorum spatio vnum gradum confici, vt tota periodus sit 23760 annorum. Alphonsus, tardiorem adhuc motum hunc esse voluit, 200 annis vnum tantùm gradum, & 28 minuta conficientem; atque ita continuari fixarum cursum, sed inaequaliter. Tandem Copernicus per obseruationes Timocharis, Aristarchi Samij, Hipparchi, Menelai, Ptolemaei, Machometis Aracensis, Alphonsi, & proprias, anomalias motus axis telluris deprehendit: Quanquàm non dubito quin & aliae etiam anomaliae post aliquot saecula apparebunt. Ita difficile est tam tardum motum nisi per multorum saeculorum tempora obseruare; quo minùs adhuc ingenium naturae intelligimus, quidnam per talem motus inaequalitatem moliatur. Sit A polus Eclipticae, BC ecliptica, D aequator, cum punctum M respexerit polus telluris prope arcticum Zodiaci circulum, tunc anomalia pręcessionis aequinoctij in F. cum verò respexerespexerit N tunc anomalia praecessionis in E. At cum intuetur directè I tunc maxima cernitur obliquitas G in coluro solstitiorum, cùm verò L intuetur tunc minima est obliquitas H in coluro solstitiorum. Intorta corolla Copernici in circulo Zodiaci arctico. BG semissis circuli arctici descripti circa polum zodiaci. AB C colurus solstitiorum: A polus zodiaci: DE anomalia longitudinis 140 mi.","prev":{"citation":"De magnete 250","label":"250","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/250"},"next":{"citation":"De magnete 252","label":"252","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/252"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}