{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 30","citation":"William Gilbert, De magnete 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/30.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Simili etiam impetu fertur si meridionalis polus elatus fuerit ad superiora, ac si Borealis supra Horizontem exaltatus fuerit. Semper verò animaduertendum, quòd licèt lapidum varia sit dissimilitudo, & magnes magnetem virtute & efficientia longè superet; tamen omnes eosdem habent limites, & ad eadem puncta deferuntur. Praeterea meminisse oportet omnes ante nos de polis lapidis scribentes, artificesque omnes & naucleros, in maximo errore versari, qui partem lapidis in septentriones inclinantem, septentrionalem polum lapidis existimant, in meridiem vergentem meridionalem, quod postea falsum esse demonstrabimus. Tam malè adhuc culta omnis magnetica philosophia extat, vel in primis fundamentis. CAP. V. Magnes attrahere videtur magnetem in positione naturali: in aduersa verò fugat, & in ordinem reducit. Rrimùm à nobis indicandae sunt virtutes apparentes & vulgares lapidis, verbis vsitatis; postea verò subrilitates plurimae, abstrusae adhuc & incognitae, in tenebris latentes, aperiendę sunt, earumque omnium causae (reseratis naturae arcanis) verbis idoneis, & ingenijs, suis locis demonstrandae. Tritum est & vulgare, quòd magnes trahit ferrum; eodem etiam modo magnes allicit magnetem. Lapidem quem habes polis distinctis perspectum, tàm meridionali quam boreali signatum, pone in suo vase vt fluctuet; sintque poli ad planum horizontis rectè dispositi, aut saltem non multùm eleuati & obliqui: tene alterum lapidem cuius poli etiam cogniti sunt in manu; ita vt polus meridionalis eius, sit versus polum septentrionalem natantis, propè ipsum à latere: sequitur namque illico fluctuans lapis, lapidem (modo intra vires eius, & dominatum fuerit) nec desistit, nec deserit, donec adhaereat: nisi manum subducendo, coniunctionem cautè euitaueris.","prev":{"citation":"De magnete 29","label":"VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/29"},"next":{"citation":"De magnete 31","label":"VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/31"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}