{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 36","citation":"William Gilbert, De magnete 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/36.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Halitus verò illi, succique ex halitibus, corpora plerunque ingrediuntur, & immutant in marchasitas, & in venas (habemus enim ligna plurima ita transmutata) efferuntur, in corporum matrices conuenientes, vbi formantur metalla: Ingrediuntur frequentissimè telluris veriorem & magis homogeneam substantiam, & fit diuturnitate temporis ferrea vena, fit etiam magnes lapis, qui nihil aliud est quàm nobilis vena ferraria: ob eamque causam, & propter peculiarem à caeteris metallis substantiam, natura rarissimè, aut nunquam immiscet ferro metallum quoduis aliud, cum caetera metalla saepissimè miscentur per minima, & simul congenerantur. Cum verò halitus ille succiue in efflorescentias deformatas à telluris homogenica substantia, hypostaseis diuersas, & sales inciderint, in conuenientibus matricibus, (formis operantibus) reliqua (specifica in eo loco operante natura) generantur metalla. Latent enim in tellure metallorum & lapidum abdita primordia, vt in peripheria, herbarum & stirpium. Terra enim ex profundo puteo eruta, vbi nulla suspicio concepti seminis esse videatur, si in altissima turri posita fuerit, herbam producit virentem, & iniussa gramina, Sole & coelo terrae incubantibus; atque illa quidem quae in illa regione sunt spontanea; suas enim vnaquaeque regio herbas producit, & stirpes, sua etiam metalla. Hic segetes illic veniunt faeliciùs vuae, Arborei foetus alibi, atque iniussa virescunt Gramina: nonnè vides croceos vt Tmolus odores, india mittit ebur, molles sua tura Sabaei? At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum. Quòd verò chemistae, (vt Geber, & alij) appellant in ferro sulphur fixum terreum, hoc nihil aliud est quàm terrena substantia homoge nica suo humore concreta, duplici humore coalita; cum exigua quantitate, telluris substantiae quae humore non caret, humor metallicus inseritur. Quare malè à plurimis dicitur in auro esse terram puram, in ferro verò maximè impuram: quasi verò terra vera, tellusque ipsa, adeò sit res (nescio quibus subtilitatibus) depurata. In ferro praesertim optimo terra est in sua natura vera, & genuina; In caeteris metallis, non ita terra, quam pro terra & hypostasi, confirmati & (vt ita dicam) fixi sales, qui telluris efflorescentiae sunt, qui etiam firmitudine & consistentia plurimùm differunt: In metallis eorum vis assurgit, cum duplici humore ab exhalationibus, in spatijs subterraneis concrescunt in venas metallicas: ita etiam & connascuntur simul, locique & circumstantium corporum virtute, matricibus genuinis, formas suas specificas induunt.","prev":{"citation":"De magnete 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/35"},"next":{"citation":"De magnete 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/37"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}