{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 42","citation":"William Gilbert, De magnete 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/42.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"lapides, de coelo cecidere, vnus pondo 120, alij 30. aut 40. quorum color ferrugineus, duritie eximia. Haec quia rarò eueniunt, videntur ostenta, vt terrarum pluuiae, & lapidum imbres, in Romanorum annalibus. Caetera verò metalla pluisse vnquam, non commemoratur; neque enim de caelo aurum, argentum, plumbum, aut stannum, aut plumbum album, decidisse visum est. Aes verò aliquando è nubibus defluxisse obseruatum est, quod non multùm à ferro differt; atque tale quidem ferrum nubigenum, aut aes, imperfecta visuntur metalla, nec fundi quouis modo, aut cudi facilè possunt. Terra enim ferro copioso in suis eminentijs abundat, tellusque vberrimam ferream & magneticam naturam continet. Halitus vehementiùs de tali materia deriuati in superiori aëre concrescere, validioribus concurrentibus causis possunt, vnde monstrosa quaedam ferri soboles procreatur. CAP IX. Vena ferri trahit venam ferri. Errum (quemadmodum caetera metalla omnia) excoquitur ex varijs materijs, lapidibus, terris, similibusque concretionibus, quas venas vocant metallici, quòd tanquam in venis generantur. De harum varietate antea dictum est. Vena ferri sui Acoloris & diues (sic metallici loquuntur) plerum. que, vt primùm effoditur, si supra aquam in Cyatho, aut quouis vasculo, (vt antea de magnete demonstrauimus) posita fuerit, à simili vena manu propè admota allicitur, non tamen validè & celeriter, vt à magnete magnes, sed lentè & infirmiter: venae ferri lapidosae, cinereae, fuscae, rubrae, aliorumque colorum plurimae, nec illae mutuo sese attrahunt, nec à magnete ipso vel robusto attrahuntur, non magis quàm lignum, quàm plumbum, argentum, aut aurum; Cape venas illas & moderato igne, ne subitò rumpantur, & dissiliant, vrito, seu potiùs torreto, decem vel duodecim horas ignem continuando, & temperatè augendo, deinde refrigerari sinito, arte in directionis loco monstrata: Has ita praeparatas magnes nunc trahit, illaeque mutuò inter se nunc compatiuntur, & artificiosè dispositae proprijs viribus inuicem concurrunt.","prev":{"citation":"De magnete 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/41"},"next":{"citation":"De magnete 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/43"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}