{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 49","citation":"William Gilbert, De magnete 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/49.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Fallopius suo modo praeparatum commendat in schirris lienum, sed multùm errat: magnes enim lienes humore laxatos, & tumidos egregiè emendat: sed in schirrum densatos lienes, tantùm abest vt curet, vt illud malum vehementiùs confirmet: quae enim vehementer exiccant, & humorem absorbent, viscera in schirrum indurata ampliùs quasi in lapidosum corpus cogunt. Sunt qui ignibus vehementioribus in furno reuerberationis exiccant, & vrunt vehementer, donec rubescat, quod crocum appellant martis, quod vehementiùs exiccat, & citiùs in interiora penetrat. Pręterea exercitia imperant vehementiora, vt in calefacta viscera medicamentum ingrediatur, & ad locum affectum perueniat: quare & in tenuissimum pollinem redigitur; alioquin in ventriculo, & chylo tantùm haeret, nec ad interiora penetrat. Medicamentum igitur siccum, terreumque morbis ab humore ortis, (visceribus, aqueis corruptelis diffluentibus & scatentibus) post conuenientes euacuationes, remedium est certissimis experimentis nobilitatum. Chalybs pręparatus medicamentum est idoneum ad lienes magnos: Ferreae etiam aquae splenem tenuare valent, etiamsi vulgò ferrum frigidae sit efficientiae constringentis, non soluentis; sed neque calore neque frigore hoc facit, sed siccitate propria cum fuerit fluido penetrabili mixta: humorem sic consumit, villos densat, & fibras corroborat, contrahitque laxas; calor verò insitus in membro corroborato fortior assurgens, quod reliquum est digerit: At si senio aut diuturna obstructione induratum hepar & labefactatum fuerit, aut lien in schirrum exiccatus & coactus fuerit, quibus malis carnosae partes membrorum marcescunt, & aqua inter cutem corpus occupat, in istis corporibus celeriorem ad interitum occasionem infert, & malum vehementiùs auget. Ex recentioribus sunt qui in siccis hepatis malis commendant, tanquam laudatum & celebre remedium electuarium de scoria ferri, descriptum à Raze libro nono ad Almansorem cap. 63. vel limaturam chalybis praeparatam, consilio malo & pernicioso: quod si non ex philosophia nostra intelligunt aliquando, saltem quotidiana experientia, & aegrorum languores, & interitus vel inertibus, & ignauis persuadebunt. Ferrum calidum an sit, vel frigidum, variè à plurimis contenditur: A Manardo, Curtio, Fallopio, alijsque, multę rationes vtrinque in medium adducuntur; vnusquisque pro suo sensu iudicat.","prev":{"citation":"De magnete 48","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/48"},"next":{"citation":"De magnete 50","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/50"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}