{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 56","citation":"William Gilbert, De magnete 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/56.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Elementum terrae Aristotelicum nusquàm apparet, illudunturque Peripatetici vanis suis de elementis insomnijs. Neque tamen terrena vis inferior, & intimę globi partes, ex talibus corporibus constant: haec enim esse non potuissent, nisi & aëri, & aquis, & astrorum luminibus, & influen ijs finitima & exposita fuissent; quemadmodum & generantur, & in multas rerum dissimiles formas transeunt, & perpetuâ vicissitudine immutantur. Interiores tamen partes imitantur, & conferunt se ad suum fontem, materiae terrenae ratione, tametsi primas qualitates, & genuinam formam terrenam amiserunt, & versus terrae centrum feruntur, & cum terrestri globo cohaerent, à quo non nisi vi diuelli possunt. At magnes, magneticaque omnia, non lapis tantùm, sed substantia omnis magnetica homogenica, cordis terrae, infimorumque viscerum vim continere, eiusque maximè substantiae penetralia & interna in se ferre & concepisse videatur, peculiaresque globo actiones, attrahendi, dirigendi, disponendi, volutandi, consistendi in mundo ad totius normam habet, eiusque dignitates dominatrices continet, & componit; quae maxima sunt indicia & argumenta praecipuae cuiusdam combinationis, & coniunctissimae naturae. Nam inter corpora ipsa, si moueri aliquid, & spirare, & sensibus vti, & rationis iudicio ferri, & incitari quis viderit, an non hominem, aut homini similius quiddam esse, quàm sit lapis, aut stirps, sciens, vidensque iudicabit? Magnes caetera omnia corpora quae apud nos sunt, virtutibus, & proprietatibus, ad communem matrem spectantibus longè antecellit: proprietates verò illae à philosophis minimè intellectae, & perspectae sunt: Nam ad eius corpus, quemadmodum ad terram fieri videmus, magnetica corpora confluunt vndique, & illi adhaerent: Polos habet non puncta mathematica, sed naturales terminos valentes, & primarijs efficientijs totius conspiratione prępotentes, qui eodem modo in terra sunt, quos maiores nostri semper in coelo quaerebant: Aequatorem inter binos polos naturalem distinctionem habet, quemadmodum terra: Nam inter lineas, in terrestri globo â mathematicis descriptas, aequator naturalis est terminus, non mathematicus tantùm circulus, vt postea apparebit: Directionem & consistentiam in Boream & meridiem vt terra obtinet: Motum etiam circularem ad terrestrem positionem, quo se ad illius normam componit: Eleuationes, & declinationes polorum terrae obseruat, & ad easdem iustè se conformat, suosque polos per se naturaliter, pro terrae & regionis ratione attellit suprà finitorem, aut infrà dimittit: Suscipit subitaneas à terra proprietates, & verticitatem magnes acquirit, & ferrum à verticitate terreni globi, quemadmodum ferrum à magnete afficitur: Magnetica à tellure conformantur, & ordinantur & telluri in omnibus motionibus obtemperant.","prev":{"citation":"De magnete 55","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/55"},"next":{"citation":"De magnete 57","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/57"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}