{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 62","citation":"William Gilbert, De magnete 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/62.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Nam in alijs corporibus, aliter quàm in magnete attrahendi etiam vis conspicua videtur; quemadmodum in succino, de quo nonnulla priùs dicenda sunt, vt qualis illa corporum applicatio, & quàm diuersa à magneticis actionibus, & aliena sit (inscijs adhuc mortalibus, qui illam inclinationem attractionem esse putant, & cum magneticis coitionibus conferunt) appareat. Graeci vocant ἡλέκτρον, quia ad se paleas trahit, attritu calefactum, indè ἀρσαξ dicitur, & χρυσοφέρον ab aureo colore, Mauri verò Carabem appellant, quia solebant in sacrificijs, & deorum cultu ipsum libare. Carab enim significat offerre Arabicè; ita Carabe, res oblata; Non rapiens paleas, vt Scaliger ex Abohali citat, ex linguâ Arabicâ, vel Persicâ. Ambram etiam nonnulli appellant, praesertim succinum Indicum, & Aethiopicum. Succinum quasi succum. Sudauienses seu Sudini geniter appellant, quasi genitum terra. Explosis veterum erroribus de naturâ eiusque origine, constat succinum maximâ ex parte ex mari prouenire, quod in littoribus post vehementiores tempestates reticulis, alijsque instrumentis capiunt colliguntque rustici, vt in Sudinis Prussiae; etiam & in Britanniae nostrae littore aliquandò reperitur. In terrâ autem & profundioribus locis generari, (quemadmodum caetera bitumina) fluctibus marinis extrahi, marinâque naturâ, & salsedine firmiùs concrescere videtur. Nam mollis primum, & viscosa materia fuit, quare & muscas, vermiculos, culices, formicas in frustulis quibusdam comprehensos, & tumulatos, aeternis sepulchris relucentes continet, qui omnes in liquidum cum primùm efflueret, inuolârunt, vel irrepserunt, vel inciderunt. Commemorant antiqui, tùm etiam recentiores (hoc ipsum comprobante experientiâ) quòd succinum festucas, & paleas attrahit. Quod etiam facit Gagates lapis, qui ex terrâ eruitur in Britanniâ, in Germaniâ, plurimisque regionibus; estque ex nigro bitumine concretio durior, & quasi in lapidem transmutatio. Multi sunt authores moderni, qui de succino & gagate attrahentibus paleas, alijsque vulgò incognitis, scripserunt, & ab alijs exscripserunt; quorum laboribus Bibliopolarum officinae farciuntur.","prev":{"citation":"De magnete 61","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/61"},"next":{"citation":"De magnete 63","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/63"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}