{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 69","citation":"William Gilbert, De magnete 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/69.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Impossibile enim est solida electrica in sua effluuia vera vllo alio modo quàm attritione solui, nisi in quibusdam quę insito vigore effluuia continenter emittunt. Fricantur corporibus, quę non foedant eius superficiem, & nitorem inducunt; vt serico duriori, & aspero panno quiminimè sordescit, palmâque siccâ. Succinum etiam cum succino, cum adamante, & vitro conteritur, alijsque plurimis. Sic electrica praeparantur. Quę cum ita sese habeant, quid est quod mouet? Annè corpus ipsum suis conclusum extremitatibus? an aliquid nobis insensibile quod effluat è subiecto in ambientem? vti Plutarchus quodammodò opinatur in quaestionibus Platonicis, Inesse electro quippiam flammeum, aut spiritus habens naturam, atque hoc attritione superficiei, reclusis meatibus emissum attrahere corpora. Et si effluxerit, num illud aërem rapit cuius motum corpora sequuntur; an corpora ipsa? si verò succinum corpus ipsum alliceret; si nudum fuerit & tersum, quid opus est frictione? neque à lunline vis assurgit quod à terso & polito dimanat: Nam Gemma Vincentij rupis, Adamas, & vitrum purum, vbi aspera fuerint alliciunt: sed non tam validè, & expeditè, quia non tam benè mundantur ab humore extraneo in superficie, nec ęqualiter atteruntur, vt indè largiùs soluantur: Nec Sol suis luminibus & radijs, quę praecipuè in naturâ praeualent, sic corpora trahit; & tamen vulgus philosophantium existimat humores à Sole attrahi, cum funduntur tantum crassiores humores in tenuiores, in spiritum, & aërem; & sic fusionis motu ascendunt ad superiora, aut attenuati halitus à crassiore aëre attolluntur. Neque videtur fieri ab effluuijs attenuantibus aërem, adeò vt corpora à crassiori aëre impulsa, versus rarefactionis fontem permearent; ita & calida, & flammifera corpora, etiam alia corpora allicerent: At nec leuissima palea, aut quoduis versorium, versus flammam mouetur. Si aëris sit affluxus, & impetus versus corpus: quomodò exiguus adamas, quantitate orobi, potest tantum aëris accersere, vt rapiat maiusculum corpus longum in aequilibrio positum (circa alteram tantùm finis minimam partem aëre allecto)? Oportebat etiam consistere, aut tardiùs mouere, antequàm corpus feriret, praesertim si latius fuerit & planum succinum, ex congregatione aëris in facie succini, & refluxione. Si quia tenuiora effluunt, & incrassata reuertuntur, (vt in spiritalibus) tunc potiùs motum haberet corpus ad electricum paulò post principium applicationis; sed cùm celeriùs applicantur versorio fricata electrica, tum primùm maximè appellit versorium, magisque in propinquo allicitur.","prev":{"citation":"De magnete 68","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/68"},"next":{"citation":"De magnete 70","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/70"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}