{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 71","citation":"William Gilbert, De magnete 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/71.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"An non est etiam quod ex illis à calore, & attritione effluat? verissimum; sed ex crassioribus, cum terrenâ naturâ magis immixtis, quod effluit crassum est, & vapidum; nam ad ipsa etiam electrica plurima, si duriùs affricentur, imbecillis, aut nulla fit corporum inclinatio; Optima, quando affrictio lenis fuerit, & celerrima; ita enim tenuissima euocantur effluuia. Effluuia, ex subtili fusione humoris existunt, non ex improbâ vi turbulentâ; pręsertim in ijs quae ex pingui concreuerunt: quae tenuissimo aëre, spirantibus ventis septentrionalibus, & apud nos (Anglos) orientalibus, effectum habent certiorem, firmioremque: Meridionalibus verò, & vdo coelo, infirmum admodum; adeò vt quae aegrè alliciant in claro coelo, in crasso nihil conmoueant: Tum quia in crassiori aëre leuiora difficiliùs mouentur: tum vel maximè quia effluuia suffocantur, & superficies attriti corporis, humore vapido aëris afficitur, sistunturque effluuia in exortu ipso; ob eamque causam in succino, Gagate, & sulphure, quia non tam facilè concipiunt in superficie aërem humentem, multoque largiùs soluuntur, non tam citò supprimitur vis illa, atque in gemmis, Crystallo, vitro, & huiusmodi, quae flatum humidiorem in superficie incrassatum colligunt. Sed quaeri potest cur succinum aquam alliceret, cum aqua in superficie posita actionem tollit: scilicet, quia aliud est in exortu ipso supprimere, aliud emissum restinguere. Ita & sericum rarum, tenuissimumque, vulgò Sarsnet, cito supra succinum, postquàm fricatum fuerit, impositum, attractionem corporis impedit: At si in medijs interuallis interpositum fuerit, non penitùs obstat. Humor etiam à vapido aëre, & omnis ab ore afflatus, tum aqua imposita vires restinguit illicò. At oleum quod leue, purumque est, non impedit; nam etsi calido digito oleo imbuto succinum affricetur, tamen tra hit. At succinum si illud à frictione perfusum fuerit aquâ vitae, siue spiritu vini non allicit: oleo enim est grauior, densior, & oleo adiunctus inferiorem locum habet. Oleum enim leue est, & rarum, tenuissimisque effluuijs non resistit. Spiritus igitur egredienis ex corpore quod ab humore aut succo aqueo concreuerat, corpus attrahendum attingit, attactum attrahenti vnitur; corporique corpus peculiari effluuiorum radio contiguum, vnum efficit ex duobus: vnita confluunt in coniunctissimam conuenientiam, quae attractio vulgò dicitur. Quae vnitas iuxta Pythagorae opinionem rerum omnium principium est, per cuius participationem vnaquaeque res vna dicitur. Quoniam enim nulla actio à materiâ fieri potest nisi per contactum, electrica haec non videntur tangere, sed vt necesse erat demittitur aliquid ab vno ad aliud, quod proximè tangat, & eius incitationis principium sit. Corpora omnia vniuntur & quasi ferruminantur quodammodò humore, Ita vt humidum cum aliud corpus attingit idem aduocat si exiguum fuerit: Ita humida in superficie aquarum alliciunt humida. Electrica verò effluuia peculiaria, quae humoris fusi subtilissima sunt materia, corpuscula allectant.","prev":{"citation":"De magnete 70","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/70"},"next":{"citation":"De magnete 72","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/72"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}