{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 81","citation":"William Gilbert, De magnete 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/81.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"by G fine, quo apprehenditur, permeatque etiam ad alteram extremitatem vis illa, non per superficiem tantùm, sed per interiora & vniuersum meditullium. Materialia effluuia & corporea, habent electrica corpora. Tale ne quiddam emittitur magneticum corporeum, vel incorporeum effluuium? vel omninò nihil emittitur quod subsistite Si verò corpus fuerit; tenue illud esse, & spirituale oportet quod in ferrum ingredi possit necesse est. Annè quale ex plumbo exhalat, cum argentum viuum quod liquidum est & fluidum, ab odore tantùm & vapore plumbi stringitur, & tanquàm firmum metallum permanet? Sed & aurum quod valdè solidum est & densum, à plumbi tenui vapore in puluerem redigitur. An quia vt ingressum habet in aurum argentum viuum, ita ingressum habet in substantiam ferri magneticus odor, quam substantiali proprietate immutat, quanquàm corporibus ipsis nulla sensibus nostris alteratio perspicitur? Sine enim ingressione, corpore non immutatur corpus; vt non perperàm docent Chemici. At haec quidem si essent à materiali ingressione, tunc si firma & densa crassaque in medio interposita essent inter corpora illa; aut magnetica in crassissimorum densissimorumque corporum centris inclusa essent; non paterentur ferrea à magnete. At nihilominùs & coire contendunt, & immutantur. Quarè huiusmodi magneticarum facultatum conceptio & origo nulla est; non minutissimae partes lapidis à Baptistâ Portâ malè excogitatae, quasi in pilos coaceruatae, à lapidis attritione ortae, quae ferro haerentes, vires praestant. Electrica etiam effluuia vt ab omni denso impediuntur; ita per flammas, vel iuxta si flammula fuerit, non alliciunt. At ferrum vt à nullo obice impeditur quin vigorem aut motum habeat à magnete; ità per medias flammas ad magnetis corpus transcurrit, & lapidi adhaeret. Sit flamma aut candela iuxta lapidem; appone breue filum ferreum, & cum appropinquauerit, per medias flammas ad lapidem penetrabit; versoriumque nec lentiùs, nec minùs auidè applicat ad magnetem permedias flammas, quàm aëre aperto. Ita non impediunt flammae interpositae coitionem. At si ferrum ipsum magno feruore incandesceret, manifestum quod non attraheretur. Bacillum ferri validè ignitum, appone versorio excito, stat versorium, nec ad tale ferrum conuertitur; sed statim vt primùm de candore aliquantulùm remiserit confluit illicò. Cùm ferrum à magnete tactum fuerit, si in ignem validum positum fuerit, donec perfectè ignescat, atque tempore aliquo longiori in igne perduret, magneticum illum conceptum vigorem amittet. Magnes etiam ipse per longiorem in igne moram, vires insitas & innatas attrahendi, aut alias quasuis magneticas amittit.","prev":{"citation":"De magnete 80","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/80"},"next":{"citation":"De magnete 82","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/82"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}