{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 83","citation":"William Gilbert, De magnete 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/83.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Quarè in tam admirabili effectu, & stupendo (ab alijs naturis diuerso) vigore insito, Thaletis Milesij non absurda admodùm opinio, nec vehemens delirium Scaligeri censurâ, quia animam magneti concessit: Nam & ab eâ vi incitatur, dirigitur, & circulariter mouetur magnes, quae tota est in toto, & tota in qualibet parte; vt postea patebit: similimaque animae esse videtur. Vis enim mouendi sese animam ostendere videtur, corporaque superna quae & caelestia tanquàm diuina, censentur à quibusdam animata, quòd ordine admirabili moueantur. Si duo magnetes in superficie aquarum sibi inuicem expositi fuerint in suis nauigijs, non statim concurrunt, sed primùm conuertunt se mutuò, aut minor maiori obtemperat, commouendo se circulari quodam modo, tandemque cùm secundum naturam disposita fuerint, concurrunt. In ferro conflato magnete non excito, non opus est tali apparatu: nam cùm verticitatem non habeat pręter aduentitiam & acquisitam, eamque non stabilem & confirmatam (vt magnes etiamsi ex optimo magnete excoctum fuerit) propter confusionem partium ab igne, cum liquidum flueret: subitò verticitatem & conuenientiam naturalem, à praesentiâ magnetis suscipit, â validâ immutatione, & in magnetem perfectum conuersione, & absolutâ metamorphosi; & tanquam vera pars magnetis, ad magnetis corpus aduolat. Nihil enim habet magnes, nec quicquam magnes perfectus potest, quod ferrum excitum magnete praestare non potest, immò non tactum, sed tantùm in viciniâ positum. Nam vt primùm intrà orbem virium magnetis fuerit, licet longiùs distet, tamen immutatur statim, & formam habet renouatam, in corpore quidem sopitam antea & inertem, nunc viuidam & valentem; quod in directionis demonstrationibus apparebit manifestè. Ita conitio magnetica actus est magnetis, & ferri, non actio vnius, vtriusque ἐντελέχεια non ἔργον, συνντελέχεια & conactus potiùs quàm sympathia; antipathia nulla est propiè magnetica. Nam fuga & declinatio terminorum, siue conuersio totius, vtriusque actus est ad vnitatem, à conactu & συνεντελέχεια amborum. Nouiter igitur formam induit, propter quam suscitatam, tum illam vt certiùs acquirat, in magnetem pręceps ruit, non gyris & conuersionibus vt magnes in magnetem. Nam cum in magnete per multa saecula, vel ab ipsis primordijs ingenita, & confirmata sit verticitas & disponendi potestas, formaque terreni globi praecipua, à magnete alio immutari facilè non potest, quemadmodum ferrum mutatur; fit ex constanti vtriusque naturâ, vt alter in alterum subitaneam potestatem immutandę verticitatis non haberet, sed vt mutuò solùm inter se conuenirent.","prev":{"citation":"De magnete 82","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/82"},"next":{"citation":"De magnete 84","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/84"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}