{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 94","citation":"William Gilbert, De magnete 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/94.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Perindè etiam & Aequator propriè dicitur; quòd inter polos totam telluris machinam in ęquales partes diuidit: Ita etiam & terrellae ęquator rectè attribui potest: quo naturaliter potestas eius dirimitur; cuius plano per centrum permeante, diuiditur totus globus in aequales partes & quantitate & virtute (quasi septo transuerso) inter verticitates vtrinque pari vigore imbutas. CAP X. Meridiani telluris magnetici. Eridianos geographus excogitauit, quibus & longitudinem distingueret, & latitudinem vniuscuiusque regionis metiretur. Infiniti autem sunt meridiani magnetici, eodem etiam modo dirigentes se, per certos & oppositos in aequatore terminos, & polos ipsos. In illis etiam latitudo magnetica mensuratur: Et inde declinationes intelliguntur; Et in illis directio certa in polos tendit, nisi malo aliquo variauerit, & de iustâ viâ disturbetur magneticum. Meridianus qui vulgò dicitur magneticus, non est verè magneticus, nec est verè meridianus, sed intelligitur transire per variationis terminos in horizonte. Variatio verò est deprauata deuiatio à meridiano, nec in vllo meridiano, varijs in locis, est certa & constans. CAP. Paralleli. N parallelis circulis eadem virtus, & aequalis potestas cernitur vndique, cùm in vno eodemque parallelo, varia magnetica aut super tellurem, aut super terrellam posita sunt. Paribus enim interuallis à polis distant, & aequales habent declinationum conuersiones; & attrahuntur, retinenturque, coëuntque similibus viribus; non aliter ac quae regiones sub eodem parallelo sitae sunt, etiamsi in longitudine variant, eandem tamen diei quantitatem habere dicimus, aequalemque coeli temperiem.","prev":{"citation":"De magnete 93","label":"93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/93"},"next":{"citation":"De magnete 95","label":"95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/95"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}