{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 95","citation":"William Gilbert, De magnete 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/95.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"CAP. XII. Horizon magneticus. Orizon circulus maior est, ea quae videntur ab ijs quae non apparent dirimens: vt coeli pars dimidia conspicua semper nobis pateat, dimidia semper occultetur. Quod propter magnam stelliferi orbis distantiam nobis sic videtur: differentia tamen tanta est, quanta è ratione semidiametri telluris, ad stellati coeli semidiametrum comparatae, assurgere potest; quae sensibus quidem non percipitur. Nos verò horizontem magneticum volumus esse planum ęquilibratum vndique, tangens terram vel terrellam in loco regionis, cum quo siue terrae siue terrellae semidiameter ad locum regionis extensa angulos facit vndique rectos. Tale planum est in tellure ipsâ considerandum, & in terrellâ etiam, pro ostensionibus & demonstrationibus magneticis. Corpora enim ipsa solùm, non generales mundi apparitiones consideramus. Ideò non aspectus ratione, (qui iuxta eminentias terrarum variatur) sed pro plano quod cum perpendiculo aequales facit angulos, Horizontem siue finitorem, in magneticis demonstrationibus accipimus sensibilem; non illum qui ab astronomis rationalis appellatur. CAP. De axe & polis magneticis, Inea in tellure, (vti in terrella) per centrum ad polos ducta axis dicitur. Πόλοι à Graecis dicuntur ἀπὸ τοῦ πολεῖν à vertendo, qui à Latinis Cardines etiam, siue vertices nominantur; quòd circa illos mundus rotetur, perpetuoque feratur. Nos enim tellurem & terrellam circa illos virtute magneticâ volui, ostensuri sumus; quorum alter in tellure qui Cynosuram respicit Borealis dicitur & Arcticus; alter verò huic aduersus, austrinus & antarcticus. Neque etiam hi in tellure aut terrellâ vertendi tantùm gratia existunt; sed etiam termini sunt dirigendi, & consistendi, tum versus destinatas mundi regiones; tum etiam inter se iustis conuersionibus.","prev":{"citation":"De magnete 94","label":"94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/94"},"next":{"citation":"De magnete 96","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/96"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}