{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magnete 97","citation":"William Gilbert, De magnete 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/97.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Veluti AB poli ferri obelus, siue frustum magneticum C allicitur in parte E; non tamen apprehensus finis tendit ad centrum magnetis, sed obliquè vergit versus polum, chordaque deducta à fine illo obliquè, vt tendit corpus attractum, breuis est: habet igitur robo ris minùs; tum etiam conuersionem minorem. Sed vt à corpore in F maior procedit chorda, ita actus firmior; in G etiam longior; in Apolo longissima (diameter enim via est longissima) in quem omnes vndique partes auxilia conferunt, in quo tanquam totius regionis arx & tribunal constituitur, non dignitate aliquâ suâ, sed quia vis insidet illi ab omnibus alijs partibus attributa; quemadmodum milites omnes imperatori suo subsidium ferunt. Quare & longior paulò lapis magis trahit quàm sphaericus, cum longitudo sit extensa à polo in polum; etiamsi fuerint eiusdem minerae lapides, & eiusdem ponderis & magnitudinis. Longior via est à polo in polum in longiore lapide, & collatae ab alijs partibus vires non adeò sunt fusae, vti in rotundo & terrellâ, & in angustum magis conueniunt, & vniuntur, & vnita vis fortior excellit eminetque. Multò verò aegriùs officium facit planus aut oblongus lapis, cum secundùm parallelorum ductum longitudo extenditur, polusque nec in apice, nec in circulo & orbe desinit, sed in planitie sternitur: quarè & miserè amicum inuitat, & aegrè retinet, adeò vt abiecti & contemnendi generis aestimetur, propter figuram minùs aptam & accommodatam. CAP. XV.","prev":{"citation":"De magnete 96","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/96"},"next":{"citation":"De magnete 98","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/98"},"credit":{"text":"William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete","quality":"ocr"}}