{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 10","citation":"William Gilbert, De mundo 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/10.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Neque enim candore aut nigrore, dulcore vel amarore, nec ulla qualitatum contrariarum, quae sub sensum cadunt, elementa sumenda esse volunt; quae quod illam vim habent, ut & faciant inter se, & ferant, (permiscentur enim inter se, aliaque in alia se vertunt per qualitates) calore, frigore, humore, siccitate, illis agentibus, his patientibus discernuntur. Atque hi ab Aristotele instituti sunt quatuor qualitatum dominatus; qui (inquit) quoniam quatuor sunt tantum, quatuorque tantum conjugationes sustinent (calidum enim & frigidum, rursusque humidum & siccum idem esse non potest) certe quatuor elementorum conjunctiones erunt, caloris & siccitatis, caloris & humoris, ac rursus frigoris & siccitatis, frigoris & humoris: numerusque elementorum quaternarius erit. ignis enim calidus & siccus, aër calidus & humidus, aqua frigida & humida, terra frigida & sicca. Statuit autem quaternarium numerum elementorum ex conjunctione quatuor qualitatum in singulis per excellentiam unius; ut per praedominationem caloris in igne, humoris in aëre, frigoris in aqua, siccitatis in terra. sed & quatuor etiam alia sic constituere potuisset elementa, siccitate praevalente & calore remissiori; calore intenso cum humido remisso; humore vincente cum debiliori frigore; frigore admodum rigido cum siccitate minori. At telluris globus, confluentibus in illo astrorum viribus, has rerum dissimilitudines habet: Illi elementarias, tanquam diversorum corporum primorum, formas effectrices aut actrices, distinctis in natura sedibus fingunt.","prev":{"citation":"De mundo xxiv-2","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xxiv-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xxiv-2"},"next":{"citation":"De mundo 11","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/11"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}