{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 101","citation":"William Gilbert, De mundo 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/101.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Quomodo etiam aliquando & integrae per alvum exeunt pilulae, concussis tamen & evacuatis humoribus. Quod vero aliqui purgantium medicamentorum attractrices facultates confirmare volunt similibus in aliis rebus experimentis, ut à dictamno & peucedano, quae ex animalium corporibus evellunt spicula; tum ab aliis, quibus utuntur Medici ad extrahenda venena: atque illa quidem cum in usu apud Medicos & Chirurgos sunt, non intellectis justis causis, in attractionis regulam communem inscii rejiciunt, de quibus antea dictum est. Nidores vero & vapores medicamentorum maligni dum sentientium partium facultatem pravitate sua irritant, natura excutere & deturbare nititur. qua incitatione humores saepe cachochymici ejiciuntur; non ut attractione medicamenti, sed intolerantia ejus, cum natura ab illo magis irritatur. Alia est ratio vegetabilium quam medicamentorum assumptorum. Atque attractio illa humoris à tritico, à Galeno pro argumento inducta, ut quod triticum gravius evadit, vana est & nullius momenti. Aqua enim, cum in vaporem agitur, à circumfuso tritico excipitur, vaporque ingrediens, & molis & ponderis incrementum facit. Dicunt ventriculum post medicamentum assumptum oppleri & gravari, hoc vero indicare attractionem humorum; imo potius offensionem ex medicamento & affluxum humorum. Volunt etiam medicamenta, umbilico & ventri apposita, attrahere, ut unguentum de Artanita. At tunc ad cutem etiam traherent; non ad intestina solum.","prev":{"citation":"De mundo 100","label":"CAPVT XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/100"},"next":{"citation":"De mundo 102","label":"CAPVT XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/102"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}