{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 103","citation":"William Gilbert, De mundo 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/103.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Rosae pallidae, violae, manna, cassia, acrioribus succis conveniunt, aut saltem cum validioribus medicinis mixta, salutarem magis evacuationem efficiunt. Purgatio igitur fit à pharmaco stimulanti, ab expultrici facultate corporis & humorum fluore. Est & alia attractio quae loco attribuitur à vulgo philosophantibus. Hi putant locum attrahere, quia corpora feruntur ad locum. Miseri illi qui umbras & inania admirantur, corporum naturas non persequuntur. At cucurbitae attractio violenta est, non naturalis. Aër enim qui à flamma attenuatur, cum rursus ad suam naturam exstinctâ flamma revertitur, in angustum cogitur, non spatium cucurbitae implere potest. Ita vacui fugâ attrahitur cutis, non calore cucurbitae. Non est illa absumptio aëris, sed attenuatio. ita impletur vas tenuissimo aëre. Vaporum elevatio ex terra, & madidis linteis, non est extractio, sed humidi illius resolutio & dissipatio. Olei aut pinguedinis in Lychnum lucernae deductio, non est attractio; quod ut melius intelligatur lucernam describimus. Lychnus ut primum accenditur ab inferiori parte flammae, pingue in Lychni parte non flammifera attenuatur; & sursum ascendit, flammaeque fomes est motu proprio, cum actus in illa à praesenti flamma excitatur. ita lychnum totum flamma usque ad adipem accenderet: sed quia in parte A non exacte atteritur, B non inflammatur. in propinquiori accessione, exstingueretur nimia propinquitate. Nam quod alit, etiam exstinguit. Pinguia vero attrita ultro versus flammam tendunt, dum assurgunt à calore. Arida, ut cineres, cum humorem imbibunt, male attractio dicitur.","prev":{"citation":"De mundo 102","label":"CAPVT XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/102"},"next":{"citation":"De mundo 104","label":"CAPVT XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/104"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}