{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 104","citation":"William Gilbert, De mundo 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/104.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Cineres enim cum extra naturam positi sint, absumpto humore, natura tendit ad pristinam consistentiam, cohaerent jamque; Humore enim omnia firmitudinem habent. Sed imbibunt etiam humorem cineres cum non bene cohaerent, nec in unum arcte coalescunt, quia aër ab aqua extruditur: quod manifestum est in tali experimento per bullas ab affluentia aquae assurgentes. Videndum igitur primum, attractio quid sit, & quotuplex. De naturali hic tantum agitur, ubi corpus naturae instinctu aliud versus se movet corpus. Attractio est motus corporis versus corpus ab eo allecti. Alliciuntur corpora à corporibus vel ipsis motis, vel immotis. sic corpus motum ad suam rursus sedem redit, adducto alio; cum è suo non discedit loco, vim in movendum corpus immittit, qua ad se attrahit. Ita attractio vere & proprie dicitur, ut Averroës docet. Vera igitur attractio, quae etiam à vulgo agnoscitur, est sicut cum currus ab equo trahitur, aut à bove aratrum. Alia attractio obscurior, & minus apparens, per facultatem aliquam, attractio etiam dicitur; sed improprie. (Vegetabilibus. Vita. Attractio à Alimenti spontanea inclinatione. Magnetis coitionem, non attractionem tantum à facultate, sed motum esse à facultate in utrisque, in illo constanti, in ferro excito noviter. Attractio ferri à magnete, improprie & vulgariter dicitur; nam non minus magnes ad ferrum, quam ferrum ad magnetem accurrit. Vtriusque igitur concursus, non alterius tantum, vis & efficientia ostenditur. hoc modo magnes robustus inermis, (ita enim dicimus sine naso ferreo) trahit ferri aequale pondus. Lapis ille etiam ab eodem ferro in sublime attollitur, à minori quantitate ferri non arripitur.","prev":{"citation":"De mundo 103","label":"CAPVT XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/103"},"next":{"citation":"De mundo 105","label":"CAPVT XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/105"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}