{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 107","citation":"William Gilbert, De mundo 107","ref":"107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/107.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"LIBER SECVNDVS. CAPVT PRIMVM. De Telluris Substantia sensibili. BE magnetica forma totius telluris & primaria vi, in praecedentibus per partes magis conspicuas & valentes tractavi mus, telluremque totam magneticam esse manifestis & certissimis experimentis Q confirmavimus. Nunc corpus ejus & substantia integra, quae adhuc omnes latuit, inquirenda & cognoscenda est; atque, relictis elementorum placitis, de natura ejus disputandum est, num ea una & simplex sit, an ex variis & dissimilibus compacta & coalita; ut ex Veteribus quidam humorem & aquam principium rerum unicum esse putabant; aut sane terram siccam, absque humore inutilem, infrugiferam, & sterilem esse, aut omnem terrae molem ab aquis & fluidis primordia accepisse. Ita quaerendum est, an à tellure firmâ aquarum vis, an ab aquis, quod in tellure firmum: an distincta sint, & diversa corpora, an ab uno initio prognata, an mutuo corrumpantur in sese, an omnis humor è tellure eliciatur; an mixta potius in globo sint, ut in aliis rebus naturalibus. Terrenus globus, qui oculis nostris in superficie diversus apparet, dimidiata quasi convexitate solidus firmusque, altera vero parte, varie inter terras dispersa, humida, fluida, & mobilitate inconstantior cernitur. Funda tamen habent non admodum profunda, maria, stagna, lacus, & fluvii, in quibus omnis aquarum vis reposita est; praeter fontium scaturigines, quae ab illis & halitibus ortum habuerunt, & in illa labuntur & confluunt. Aquarum vero cum exigua sit profunditas, respectu totius molis, appendix tantum est, non aequalis, aut compar, aut excedens magnitudo. Neque tamen contrariis ita inter se haec duo corpora pugnare qualitatibus, ut vulgus philosophantium adversa inter se elementa & corpora simplicia existimat, judicandum est.","prev":{"citation":"De mundo 106","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/106"},"next":{"citation":"De mundo 108","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/108"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}