{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 115","citation":"William Gilbert, De mundo 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/115.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"partes vero corporum primariorum (ut globorum) inclinationem habent in corpora, & à primariis illis alliciuntur; à terra telluris partes omnes, tam solutae & fluidae, ut aqua, quam firmae & solidae, quare etiam ad telluris corpus perpendiculariter aqua fertur ut ad suum principium, & adjungit se, & interiores partes penetrat, si aliae repositae, tanquam obices, non obstiterint. Rerum igitur conditor, ne omnia in omnibus essent, & confunderentur, non singulis partibus primariis loca, circa quae, aut in quibus, conglobantur, & haerent, sed corpora ordinavit primariis virtutibus praedita, quibus mutuo disponunt sese, & per intervalla in mundo ordine mirabili combinantur. Non enim aut propter centrum, aut locum, aut gravitatem permanet, nec circumfuso pendet in aëre tellus, ponderibus librata suis, ut poëta cecinit, & credunt Philosophi nonnulli. quod si libratio circa centrum aliquid faceret, adjuvaret potius motum circularem; sed gravitas nihil urget. Partes vero primariorum globorum integris alligatae sunt, in illos naturali desiderio incumbunt. Quicquid enim terreum est, in terrae globum confluit: ita quicquid Soli homogeneum, in Solis corpus, Lunaria omnia in Lunam, & sic de caeteris corporibus universi. Singulae autem eorum partes suis totis adhaerent, nec inde sponte moventur; si vero inde motae fuerint, non solum eo redire nituntur, sed globorum virtutibus dibzy G Goog tutibus alliciuntur advocanturque. quod si non fieret, & si partes sponte separarentur, nec redirent ad sua principia, mundus totus brevi tempore dissiparetur, confundereturque. Non autem est appetitus aut inclinatio ad locum, aut spatium, aut terminum; sed ad corpus, ad fontem, ad matrem, ad principium, ubi uniuntur, conservantur, & à periculis vagae partes revocatae quiescunt omnes.","prev":{"citation":"De mundo 114","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/114"},"next":{"citation":"De mundo 116","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/116"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}