{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 116","citation":"William Gilbert, De mundo 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/116.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Ita tellus allicit magnetica omnia, tum alia omnia, in quibus vis magnetica primaria desiit materiae ratione; quae inclinatio in terrenis gravitas dicitur. Telluris vero locus in rerum natura, à Sole & Luna, Lunae itidem ex tellure, errones à Sole, & ab illis motum habent, & varias motionum semitas. Ita pendent & cohaerent inter se admirabili catena, imperante formarum effluentium vi, motivi mundi instrumenta quae octo numero existunt, septem quos vocant planetas, & terra nostra quam incolimus, à dignitate astrorum non degenerans. Hinc peculiaria habent spatia, separanturque spatiis inanitis, & peculiaribus formis fugant fuganturque, & in ordinem reducuntur, in illoque persistunt. Non enim existimandum est ex Aristotelica disciplina, terram infimum esse elementum ex 4, & in centro mundi, propter gravitatem, ad quod omnia gravia feruntur, sedem, tanquam cinerem aut pulverem, aut lutum, aut nescio quod phantasticum simplex corpus rude, tanquam iners chaos, obtinuisse; nec quod Franciscus Patritius novus Philosophus, inter alia ex Zoroastre & Platone, & veterum opinionum cruditatibus, constituit, ut has, mundi hylaei faeces Deus, uti omnium crassissimas & obscurissimas, longissime à superis omnibus seponeret, uti indignissimas, quae cum aliis miscerentur, & quae puriores essentias ne tangerent quidem, nec ab iis tangerentur. Itaque terra longissime ab omnibus est seposita, tam longinque ut potuit supponi. Parum II. Parum animadvertit homo temerarius, Deum rectorem mundi & naturae posuisse tellurem (plusquam stupenda magneticarum primarum virtutum integritate praeditam) sedem operis sui admirandi; in quo ordinando, ut sacrae litterae testantur, diutius permansit, quam in aliis globis; quod magis etiam amplectitur, quod humanum genus, miraculum naturae, enutrit, cui alii globi inserviunt & quodammodo famulantur.","prev":{"citation":"De mundo 115","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/115"},"next":{"citation":"De mundo 117","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/117"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}