{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 122","citation":"William Gilbert, De mundo 122","ref":"122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/122.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Quae vero albissima sunt, adnata telluri, ut creta, gypsum, alba marga, & saepe argilla, & calcaris lapis, saxa etiam quamplurima, ea omnia humorem continent, in cinerem & calcem uruntur, non terram simplicem Peripateticorum sapiunt usta; aedificiis ponendis materia idonea, non principia & primordia sunt corporum. Quod vero plurima exusta albida sunt, vel cinerea, ob eamque causam simplicem terram, & imaginatione conceptum elementum album volunt, quia quod ab humore secernitur album apparet, illi quidem ex camino philosophantur, quod ligna, cum uruntur, in cinerem transeunt, cujus color proprius cinereus, quasi in albo fusus. Ergo simplex ille color simplicis elementi; & cineres elementum sunt, aut elemento propinqui. At non ex lignis in camino ita proprie & peculiariter exoritur terra Peripateticorum inclyta. Argillam urito, aut terras nigriores, venas metallorum quasdam, ut stercus ferri; nullus unquam ardor colorem inducet album. Ligna verò, quod, cum uruntur, sales habent, ab insitis salibus dum aufugit vagus & incertus humor, alba fiunt; simpliciores enim sales omnes albi fiunt. quae vero corpora, & telluris partes, sales in se non habent, aut admodum crassos, nullis ignium viribus fiunt albida, nisi materia, quae fomes est illius ignis, sales & cineres adurat. Videmus, cum terrae extremitates aratro sulcantur, aut fossae aguntur profundiores, in lucem prodire variorum colorum glebas. In Anglia nostra aliquando per amplissimos campos, sublutea videtur terra, in aliis locis cinerea, saepe etiam rufa, nigra, alba, pulla, in quibus omnibus & gramina & segetes feliciter proveniunt. Sic in caeteris regionibus omnibus, in Gallia, Italia, Germania. Sed neque tellus interior & vere magnetica agricolis petenda magis. Nam in superficie natae terrae argillaceae, gypseae, caeteraeque quae magis magneticae, minus sunt frugiferae, & inutiles.","prev":{"citation":"De mundo 121","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/121"},"next":{"citation":"De mundo 123","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/123"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}