{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 127","citation":"William Gilbert, De mundo 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/127.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Quare aut ab aeterno globi sunt ex materia constantiore formati, aut mundus in principio à summo rectore ita positus, ut praecipuae partes, quae globi sunt materiati, sint certioribus fundamentis constructae & stabilitae. nam divina illa potentia, quae creavit, non vagum creavit, sed jam tum constantem, positionemque in globis moderantes vires primarias simul in materia convenienti immisit. Quod si fluorem tantum primogenium procreasset, non aliter fecisset, ac si quis alto pelago naviculas ruditer instructas sine antennis, malis, anchoris, aut nautis ipsis, commisisset. Sunt enim in tellure potestates insitae, motus, & positiones moderantes. Quare male illud à Francisco Patritio positum, quod omnia corpora vel fluor sunt, vel ex fluore conflata. Nam & terra firma aevum habet, cum soluto humore aequale, exstabatque à primordiis, non postea ex humore concrevit. Quanquam & aqua saepius in partibus quibusdam in duritiem transit stabilem, terraque & terrena aliquando in humorem solvuntur. Multo autem minus solutus humor telluri anteponendus, cum exigua tantum ejus quantitas sit respectu molis telluris, tellusque undique de succo suo insito partes calore fusas versus peripheriam emittit, & humores in superficie scatentes auget. humor vero & cinis non sunt diversa elementa, sed diversa corpora, quae in toto unum sunt, & connascuntur, in partibus separantur. Ita vera omnis & homogenica pars telluris in materiam dissimilem secernitur. Quod si à fluore globus hic noster provenit, excrevit tandem in stabilem & firmam materiam, in fluidum omne operante natura, quae eadem cum semper sit in continuato opere, dibzy G Goog opere, proculdubio jamdiu tota moles globi hujus in firmum concrevisset corpus; eoque magis, quod vix millesima pars remanet liquida, quae ab omni aevo hominibus per monumenta literarum nota, eadem fere nunc est atque apud seculum prius.","prev":{"citation":"De mundo 126-2","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/126-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/126-2"},"next":{"citation":"De mundo 128","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/128"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}