{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 135","citation":"William Gilbert, De mundo 135","ref":"135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/135.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"CAPVT VII. Terram circulariter moveri. Erram circumvolvi diurno motu, verisimile videtur: an vero circulari aliquo motu annuo cieatur, non hujus est loci inquirere. Circumvolutio terrae noctis dieique est consummatio; verius meridiani alicujus certi telluris ad stellam prope Aequatorem fixam, revolutio quaedam. Hujus effectus causam in terra esse manifestum est: quia tota philosophia magnetica plurimis experimentis ostendit, a natura polos esse constitutos in terra permanentes, naturales non mathematicos; verticitatem utrimque assurgere viribus praepotentibus, totius conspiratione; atque cum iis polis diurna revolutio consentit. At corporum nulla conversio, planetarum nullae motiones, nulla sensibilis natura movens polis distincta; in firmamento aut primo aliquo mobili, agnoscitur, diurnae revolutioni consentiens, quae conspicua est, aut ratione aliqua confirmata, ut in telluris corpore, sed tantum supponitur, & pro vera infertur. Quare nos naturam secuti, manifestam causam & sensibilem, terram propriis polis (qui nobis per artem magneticam apparent) moveri existimamus. Neque enim solum constantiae, & certae & permanentis positionis ratione, terra verticitate à natura imbuitur; cum manifeste tunc possit perinde mundo toti alligari, potentiis in Eurum aut Occidentem, aut alias quasvis firmamenti regiones effusis. Quod si ponderis tantum ratione quiesceret, ut philosophantur, ad quid in natura spectata illa verticitas, quae nec motui, nec positioni inserviret?","prev":{"citation":"De mundo 134","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/134"},"next":{"citation":"De mundo 136","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/136"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}