{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 144","citation":"William Gilbert, De mundo 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/144.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Quod ad superiora spatia attinet, sive interjectum illud medium inter astra & stellas, si reale esset, non tamen ita validum evaderet, ut terram loco temperaret, ut sistere posset terram in Boream & Austrum. Si enim movetur coelum totum, ut vulgus philosophantium putat, moventur omnes partes; quae igitur pars, cum in motu sit, terrae quietem procurabit, aut potest totum quietem dare cum movetur? disputo enim de consistentia polari; non igitur sunt poli terrestres à coelo. Talis etiam verticitas in Luna constat; nam licet menstrua revolutione agatur, una tamen & eadem macularum facies, eaedem maculae boreales, in eclipticae punctum, polum ejus Borealem, diriguntur, non obstantibus revolutionibus. Sed sit in centrum (quod vocant) Mundi gravior descensus, totaque vis terrena in unum, ex motu illo naturali ad centrum coëat & coacervetur; ita tamen disponi, & certis quibusdam punctis consistere, sine certa volutatione non poterat, nisi vis quaedam insita & ingenita, quam nos verticitatem appellamus, contineret, certasque inclinationes sisteret. Hanc etiam invenimus, & ex ejus partibus verioribus & magneticis, plurimis experimentis cognoscimus. Gravia descendunt ad ima, circa centrum cohaerent; sed in centro non quiescunt propter gravitatem. Gravitas enim motus est causa, non quietis; in centro gravia non sunt gravia; gravitas enim impellentis naturae proprietas; ut neque levitas, cum ad superiora tendunt corpora, quietis est causa. Sed nec locus in natura quicquam potest: locus nihil est, non existit, vim non habet; potestas omnis in corporibus ipsis.","prev":{"citation":"De mundo 143","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/143"},"next":{"citation":"De mundo 145","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/145"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}