{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 159","citation":"William Gilbert, De mundo 159","ref":"159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/159.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"stella quae nautis & Cosmographis dicitur polaris, non ita dici potest, propter coeli propinquum verticem, sed quia inter stellas maximè est perpendicularis polo telluris. Ita poli vertices, cardines, ad tellurem pertinent, & in terra inveniuntur, naturales, certi & destinati. In coelo sunt per errorem ex imaginatione, propter mensuram motuum à mathematicis concepti, a sciolis philosophis male crediti, & vane in naturam admissi. In recta sphaera utique poli sub horizonte, per distantiam semidiametri telluris. Horizon nullus dividit aequinoctialem in quasvis partes, sed tantum in recta sphaera. Magneticus lapis, cujuscunque ponderis & magnitudinis fuerit, ad telluris unitatem, ut conservetur, sua forma integra circulariter movetur; qui motus in Horizonte nostro unicus cum sit, tamen in diversis instrumentis & positionibus, duplex videtur, scilicet directio & declinatio. Nam ut animantium cuique à natura tributum est, ut se corpusque suum tueatur, declinetque ea quae nocitura videantur: ita Magnes incitationes habet, & promovetur ad bene esse suum. ob eamque causam cum tellus siderum luminibus, & influentiis afficitur, & in eminentiis quodammodo de sua natura decessit, Solis praecipue & stellarum viribus, ne magnum aliquod malum sine fructu aliquo pernitiosum illi accideret, in motus quosdam composuit se tota tellus, ut bene beateque permaneret, & incredibili ac placitura varietate effloresceret, & fructum faceret. utque diurna revolutione si non volutaretur terra, Sol constantibus luminibus, in unum aliquod latus, in destinatam aliquam partem non collimaret, ipsamque ureret, in pulverem ageret, dissiparet, tellusque altissima vulnera conciperet, nihilque inde boni eveniret, non vegetaretur, non animalibus vitam concederet, genusque humanum periret; in aliis vero partibus, omnia horrida essent, frigoribus summis rigida; & exinde omnes eminentiae durissimae, infoecundae, inaccessae perpetuis umbris & nocte aeterna.","prev":{"citation":"De mundo 158-2","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/158-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/158-2"},"next":{"citation":"De mundo 160","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/160"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}