{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 161","citation":"William Gilbert, De mundo 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/161.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Volvi vero astra omnia fixa, & errones, coelosque adhuc superiores alios, nequicquam nisi telluris commodo, homini philosopho ridiculum est putare; nisi quis existimet, Solem, & Errones, fixas omnes (quae numero & magnitudine incomprehensibiles sunt) etiam & reales sphaeras, multo adhuc majores, terrae inter caetera omnia corpora tantum famulari. At tellus, cum diurnâ revolutione lumina Solis, & astrorum omnium successive undique recipit, ab annuo motu, nec non erronum motu per obliquam eclipticam, aliam quandam immutationem luminis habet, ne lumina Solis uni tantum parallelo circulo insistentia, vehementem nimis in illo tractu impetum facerent, in aliis vero locis imbecillem prorsus & infrugiferum; dierum & noctium, anni temporum, nulla varietas existeret. At stellae fixae vires etiam habent suas, quibus tellus laboratur; quae licet minores sunt & exiles, tamen diuturnitate temporis, propter longiorem moram in parallelis circulis, unicuique perpendiculari mutationem magis gravem & molestam mitterent. ob eamque causam natura provida motum habet alium tardum, quia vis illata subitanea non est, axis telluris inflexione, qua omnium fixarum stellarum lumina paulatim in novas sedes telluris transferuntur & placide migrant; non motu coeli & universae rerum naturae, non motu trepidationis absurdissimo Thebit Becorae, nec novis fictitiis monstrosis coelis nonae & decimae sphaerae. Frivola sunt illa argumenta, & nullius momenti, contra diurnam terrae revolutionem ab rebus in aëre pendentibus; debere nubes, aves, & omnia quae in aëre existunt, in contrariam partem, & occidentem moveri; omnia byGoogl omnia etiam aedificia & excelsiora loca ruitura; sagittas projectas sursum, non in eundem locum recidere. Manifestum, quia totum aëris systema simul cum tellure volvitur, neque sistitur aut refringitur; pergit enim hic globus, ut caeteri globi, cum omnibus effluviis per inania mundi, ubi nulla antitypia, nulla resistentia, nulla impressio; ita illaesa transeunt.","prev":{"citation":"De mundo 160","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/160"},"next":{"citation":"De mundo 162","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/162"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}