{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 164","citation":"William Gilbert, De mundo 164","ref":"164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/164.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Clavius nullam etiam aliam causam existimat, propter quam terra in medio mundi quiesceret, quam gravitatem. hinc enim fit ut semper quaerat in infimo esse loco, qui est remotissimus à coelo, centrum videlicet totius universi: quod cum semel possederit, naturaliter ab eo divelli non potest, quia contra naturam & inclinationem suam adscenderet. Haec revera nulla est ratio; quia gravitas dat motum, non quietem. quicquid enim in aliquo loco grave est, alicujus antitypiâ sistitur, alioquin movetur; partesque telluris omnes, nisi in ipso centro, extra suum locum essent, quod ad centrum tendunt. Quae sequuntur, & à Peripateticis vulgo creduntur, magis sunt à veritate aliena; scilicet gravia ad mundi centrum maximo impetu, nisi quid obstet, deferuntur, ita ut si esset tota terra ab una parte ad alteram perforata, & grave aliquid incideret in foramen illud, perveniret solum ad centrum maximo impetu; non autem ad alteram partem quia tunc adscenderet; licet in principio, ob motus impetum, huc illucque fluctuaret aliquantisper, donec paulatim remisso motus impetu, in medio quiesceret. Ita enim philosophantur locastri illi, qui partes ad totum confluere propter locum autumant, & velocius ad centrum; quasi in loci puncto tanta esset virtus, & locus ille summe inferus sit ista praeditus. Nos vero, ex corporum & globorum veriori disciplina, dicimus, quod si corpus grave non magneticum per tale foramen (si datum esset) descenderet versus centrum, descenderet tamen non ita incitato cursu, ut centrum praeteriret, & recurrendo vices faceret, ut solent in aëre agitata, pendentia; sed deorsum ut cadit, ita de celeritate & impetu remittere tandem paululum, & tarde promoveri; ultimo vero juxta parietes perforati spatii quiescere.","prev":{"citation":"De mundo 163","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/163"},"next":{"citation":"De mundo 165","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/165"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}