{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 174","citation":"William Gilbert, De mundo 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/174.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Mutua officia sunt inter tellurem & Lunam; Luna pernox telluri lumen offert, quantum ab opaco poterit mutuato à Sole lumine. Terra Lunam lumine mutuato à Sole ferit, exiguo tamen; attamen cum Lunae lumine comparando & aequivalenti: Luna ut Eclipsim facit Solis, cum inter nos & Solem interjacet, ita tellus, Solis facit Eclipsim, privatque Lunam lumine Solis. Eclipsis igitur Lunae apud nos est Eclipsis Solis in Luna, & Eclipsis apud nos Solis, est Eclipsis telluris apud Lunares; ita enim tellus pati videtur luminis interceptione atque Luna. Vnumquodque astrum sua specifica natura & primaria imbuitur. Nam si in prato & herbaceo campo, variae sint herbae, virtutibus variis dotatae, consentaneum est magnos orbes, suis etiam peculiaribus virtutibus informatos; non lumina sunt otiosa, non omnem vigorem in tellurem infundunt. Lunam, quae in plurimis cum tellure consentit, quae similibus affectionibus à Sole patitur, tellurem etiam alteram esse, cum antiquis Philosophis putare consentaneum est, non ut sit densior pars sphaerae nugatoriae. Luna ut sua interpositione Solis lumen impedit, ne tellurem percutiat; ita tellus lumen Solis, in Lunam incumbens, in plenilunio ecliptico intercipit. Luna afficitur à Solis lumine sicut terra: In ea enim est aurora & vesper, meridies & multa nox, crepusculum matutinum, & vespertinum, calores praesenti lumine, frigora ejus absentiâ. Luna nullam ex se habet lucem, quemadmodum & terra, quae in Eclipsi Lunari tanto magis obscura est, quanto magis umbrae telluris cono velatur. Hinc varii eclipsium colores numerantur à Ptolemaeo, Magino, & aliis, qui ab umbrae varietate quodammodo fiunt. Colores etiam illi & lumen, tum in eclipsi obscurum, tum in novilunio in aversa parte à Sole, quam nos conspicere possumus.","prev":{"citation":"De mundo 173","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/173"},"next":{"citation":"De mundo 175","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/175"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}