{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 18","citation":"William Gilbert, De mundo 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/18.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Non enim progressiones impressionum sunt, nec in igne, nec in aëre, ad Lunae cursus velocitatem in ortum, sed primi mobilis in occidentem; & lenta alia conversione in ortum pervenirent motu primi mobilis, quantum movetur Luna diurno motu proprio; quod non apparet. Vix fingi ullo modo possit, ut tenuis ille superior aër totus cum rarissimo igne non commisceretur & confusionem faceret. Manifestum, quod omnis tenuis exspiratio hic apud nos ilico per minima cum aëre miscetur. At ignis ille omnis simul cum aëre, à coelo, ut volunt, rapidissimo cursu circumagitur: ita ut quae alioquin ex se mutuo confunderentur, ex motu magis concurrerent una & unirentur. Male illi, qui ignem in superiori loco ponunt, quod Cometae illic fiant, & quod ab ignis elemento vapores accendantur. Nam & Cometarum generationem & loca ignorant, ignisque perinde aërem totum depasceret atque Cometarum materiam accenderet, aut Cometarum concretionem dissiparet. Qui diurnam revolutionem primi mobilis existimant esse, non terrae, propter velocitatem motus circularis calorem in ignis elemento somniant. At aër etiam circulariter movetur eodem motu, ut putant, & frigidus sentitur, nec coelorum sphaerae incandescunt. Sed illud evadunt malum inveterata stultitiâ impatibilis naturae. at quomodo aërem tuentur (quem dicunt calidum & humidissimum, quare & inflammabilem) ne ilico accendatur, in quem etiam à sideribus proveniens calor immitdibzy G Googl immittitur? Ignis elementum separatum à caeteris elementis, loci positione, in superioribus juxta coelum, quomodo elementum dici potest corporum mixtorum? nam ut aëris interpositione ab illis distat & separatur, ita incassum illic reponitur.","prev":{"citation":"De mundo 17","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/17"},"next":{"citation":"De mundo 19","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/19"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}