{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 19","citation":"William Gilbert, De mundo 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/19.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Ignis elementum dici non potest, quod pabulo egeat, nec per se in rerum natura perstet & perennet; omnisque ignis nihil aliud est, quam calor intensus, humorem violentius depascens; quomodo cum accenditur halitus, fit flamma: quae ad superiora non adscendit, quasi ad igneam sedem, sed quia motu extensivo, & solutione humoris, effertur à materia, quae subtus manet, in contrarium, & à crassiori attollitur aëre: & otiosum manet, quod omnium elementorum maxime activum, nihil generans, nihil alterans; sed tantum implet, & coelos urget, quia inferiora non despectat, nec ad ea convertitur. Ne aërem quidem tueri potest circa polos, quin perpetuo rigeat, adeo ut qui frigidas incolunt zonas, minime timere possint de aëris incendiis. Quare magis & constantius ad supera assurgit flammae cuspis nubilo & crasso aëre, quam tenuiori & per summa frigora. Ac veluti flamma, ita ignis nullus existit in orbe nostro constans & certus: sed successionum perpetuâ generatione nascens, interitum habet pereunte humore, aut se dissipante ignis evanescit, calorque omnis. Iam vero cum corpora humorem continentia vehementius incalescunt, fumum ex solutione humoris emittunt, qui in ipso exitu calet admodum; tandem ut magis magisque incalescit, dicitur flamma. Non hoc manifestius apparet quam in ferri bacillo, quod primum calet ab igne, & temperiem habet fumi exorientis, postea ignitum apparet & splendet. In altero ardor est soluti corporis, in altero firmi & compacti, nec facile dissipabilis. Quare & flamma movetur, quod ex materia fluida & vaga constet, nec manet nisi continuato fomite. Ignis igitur nihil aliud quam intensus calor, qui materiam idoneam invasit, actus inhaerens perituro humori. Non igitur elementum, nec naturae principium, incertae entitatis cum sit, & caloris furor; non magis quam glacies, quae modum excessit naturae suae.","prev":{"citation":"De mundo 18","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/18"},"next":{"citation":"De mundo 20","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/20"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}