{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 191","citation":"William Gilbert, De mundo 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/191.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"& Merid. Anno 1592, Decembris 3, cum Luna fuit in Ariete, inclinavit facies ejus polo suo plurimum versus Occasum, ita ut supremum faciei fere esset perpendiculare in Meridie. Anno 1593, Decembris 25, Luna existente in Geminis, non procul à capite draconis, Luna in Meridiano erat multum erecta versus septentrionem. Maximi sunt aestus à Luna in Oceano magno intra Tropicos, majoresque quam in aliis locis; sed tamen à positione marium, & terrarum, aquarum moles plerunque altius assurgunt, veluti in freto Caletano sive Doveriano, concurrentibus aquis ex oceano Britannico & Oceano Germanico. hoc fit, quod radii Lunares magis sunt directi, corpusque Lunae ex directo & perpendiculare magis, unde firmius evocantur terrena spiramenta. Lunae nodi per integrum Zodiaci ambitum moventur 19 annis fere, contra successionem signorum, aequaliter circa centrum & polos eclipticae. Reditus Lunae fit diebus 27, horis 5: 5', 36′. Vtcunque de annuo cursu & reliquorum planetarum revolutionibus varie controversum sit, certum & ab omnibus admissum est, Lunam circa tellurem volvi. at quomodo motus ejus inaequalis, varieque mutans periodos suas, quibus viis & circulis mensurari aut salvari possit, multis sagacissimorum virorum ingeniis inventum est. Non enim omnes iisdem quasi semitis insistunt; sed illud maxime contendunt quacunque hypothesi astri varias apparentias certis quibusdam mensuris aucupari. Lunae aliquae partes, vel coelo serenissimo, aliquando clariores, aliquando magis opacae.","prev":{"citation":"De mundo 189","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/189"},"next":{"citation":"De mundo 192","label":"CAPVT XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/192"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}