{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De mundo 193","citation":"William Gilbert, De mundo 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/193.md","author":{"name":"William Gilbert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert"},"work":{"title":"De mundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Copernici vero ratio magis incredibilis, licet minus in motuum convenientiis absurda; quod terram triplici oportebat motu agitari, tum vel maxime, quod nimis vastam capacitatem inter orbem Saturni & octavam sphaeram esse oportet, quae prorsus sideribus vacua relinquitur. Terram centrum mundi occupare, incertum est asserere, cum neque universam rerum naturam, centro alicui certo inniti, ullis argumentis, praeterquam quibusdam ex probabili vanitate & incertitudine depromptis, probetur. Neque enim ultimas naturas circulo comprehendi, ullis artibus percipitur aut infertur; explosa praesertim insana illa mundi totius machinae vertigine. Neque si mundus compages sit & systema rerum, idcirco terram centro destinari necesse est. In centro enim non minus nobile corpus, sed opacum, pigrumque magis, & minus vividum, luce (quae summam in natura habet praestantiam) privatum, reponi tanquam in corde inque intimis visceribus, & rerum omnium quasi fundamento, aut loco omnium maxime regenti & excellentissimo dignissimoque, de quo undique virtus diffusa aequaliter distribuatur, non est verisimile; praesertim cum mundus mobilis maxime circa Solem feratur. nam errones quinque circa Solem ipsum, velut proprium ducem & regem, circumferri, eumque semper observare, credibile est; attestantibus illud quibusdam hujus seculi doctioribus; non tamen ex instituto nostro physico ad ipsius circuitum centra orbium convolvuntur. Salvari enim per circulum ullum aut motum circularem uniformem inaequalitates φαινομένων non possunt: ut neque Lunaris cursus theoria infertur simplex & uniformis. Sol major est terra plusquam centies sexagies. Solis distantia à terra 1040 semidiametris terrae. Sol in medio orbem immuniit undique; quae propiora fuerint, celerius moventur; quare Saturnus tardissime, proximus Iupiter, Luna & tellus eisdem volutationibus feruntur.","prev":{"citation":"De mundo 192","label":"CAPVT XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/192"},"next":{"citation":"De mundo 194","label":"CAPVT XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/194"},"credit":{"text":"William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari","quality":"ocr"}}